1. Declinaciones · 2. Verbos · 3. Sintaxis
Verbos
El león y la zorra.- Leo infirmus, cum aegre vitam sustentaret, modum excogitavit, ut victum sibi pararet. Morbum simulans, in ostio speluncae se negligenter abiecit, ut bestias se visitantes devoraret. Omnes bestiae, quae eum visitabant, postquam in speluncam intraverant, ab ipso statim devorabantur. Cum iam multae devoratae essent, vulpes quoque appropinquavit. Haec vero, cum regem bestiarum salutavisset, ante ostium mansit et noluit intrare. Interrogata a leone cur non intraret, "Video", inquit, vestigia introeuntium, vestigia vero exeuntium non video.
Las crecidas del
Nilo.-
Exerceamus memoriam in
iuventute.
Magistratibus cives parere
debent.
Nihil
semper suo statu manet.
Romani
habebant non solum spem magnam, sed etiam timorem.
Senectus
homines sapientiam docere debet.
Si tu vales, bene est, nos valemus.
Los dos amigos y el oso.- Duo amici, qui per montes iter faciebant, subito ursum appropinquantem conspexerunt. Tum alter ex eis celeriter arborem ascendit, alter in solo relictus (abandonado) certam mortem habebat ante oculo.Tandem recordatus est (se acordó) ursos mortuorum corpora non attingere: itaque humi se prostravit spiritumque continuit. Furens accedit, ursus, totum corpus iacentis pertemptat, denique discedit; nam hominem mortuum esse putat. Tum amici eadem via qua antea perrexerunt. Sed in itinere is, qui arborem ascenderat amicum interrogavit, quid ursus ei in aures insusurravisset. "Pulchrum versiculum, inquit ille: "Amicus certus in re incerta cernitur".
Adventu hostium cives urbem
reliquerunt.
Amicitiam omnibus rebus humanis
anteponamus.
Dux
miserat partem copiarum suarum, ut castra Caesaris oppugnarent.
Graeci
deorum honores tribuerunt iis viris, qui libertatem defenderant.
In eo
proelio duo duces hostium ceciderunt.
Livius
historiam populi Romani multis libris scripsit.
Omne animal se ipsum
diligit.
Omnium animantium
formam vincit hominís figura.
Roma libera e
Catilinae coniuratione Ciceronem patrem patriae dixit.
In spelunca sua dormiebat leo.Circum eum dormientem cursabant musculi. Unus ex eis caput iacentis tetigit, et eum e somno excitavit. Leo ex somno excitatus murem cepit. Metu perterritus musculus "Ne me necaveris", inquit "magnam tibi habebo gratiam". Preces musculi iram leonis lenierunt, qui destitit punire timidum. Paulo post leo in laqueum venatoris incidit. Magna voce fremens studuit (intentó) se ex vinculis expedire, sed frustra. Cum iam de vita desperaret, musculus, qui vocem frementis audierat, citus venit. Statim laqueum corrodens leonem liberavit.
Ira de Júpiter.-
Bello Troiano, cum deorum alii Graecis, alii Troianis adessent, Mars
Minervae auxilio a Diomede vulneratus est. Deus igitur, cum magnis doloribus
cruciaretur, ad Olympum properavit, et Iovi: "Quam diu", inquit, "dei cum deis
pugnabimus? Non enim a Diomede, sed a Minerva vulneratus, sum".
Sed Iuppiter,
cui discordias deorum maxime displicebant, díxit: "Ne filiam meam accusaveris.
Facta
tua, cum nulla re delecteris nisi caede atroci, mihi non probantur. Nisi filius meus esses, optarem ut
etiam gravius vulneratus esses. Nune autem vulnus tuum Peane sanetur".
El anillo de Polícrates.- Polycrati, regi insulae Sami, Fortuna semper arriserat. Adeo brevi tempore potentia eius aucta est, ut omnes ei invideret. Amasi, regi Aegypti, nimia felicitas amici sui Polycratis displicebat. Dies noctesque", inquit, "torqueor, quod fortuna tibi nimis arrisit. Dii enim immortales invidere solent iis hominibus quibus Fortuna favet. Itaque, ut invidiam eorum effugias, abiecit quod tibi carissimum est". Polycrates, metu perterritus, paruit amici consilio et anulum pretiosissimum in mare abiecit.
La desgracia de
Policrates.- Paucis post
diebus piscis ingentis magnitudinis a piscatore regi donatus est. Et mirum! Cum
regis ministri ventrem piscis incidissent, inter eius viscera aureus regis
anulus effulsit. Amasis, cum ei mirum novum nuntiatum esset, "Timeo", inquit,
"ne quid grave tibi eveniat; nam dii immortales donum tuum repudiaverunt. Ex hoc momento temporis amicitiam tecum solvo!
Quod Amasis timuerat paulo post accidit. Polycrates, cum iter suscepisset, a
satrape persa captus et cruci affixus est.
3ª CONJUGACIÓN Y 3ª MIXTA PASIVA
Apoteosis de
Hércules.- Nessus Centaurus, cum Herculis sagitta trasffixus esset, Deianiram,
Herculis uxorem, admonuit, ut cruorem a vulnere suo stillantem sumeret et
summa diligentia servaret. "Si metues", inquit,
"ne Herculis amor minuatur, vestimentum eius hoc cruore imbuito. Quod si imbutum erit, animus
eius numquam a te avertetur". Deianira paruit.
Paulo post oppidum Euryti, regis Euboeae, ab Hercule eversum, ac filia regis
abducta est. Tum
Deianira, ubi Hercules illius amore incensus est, vestimentum Nessi cruore
imbutum ei misit, ut eo indutus Iovi sacrificaaret. Quod cum Hercules
induisset, corpus eius veneno urebatur. Frustra vestimentum exuere studuit.
Itaque, cum dolores nullo modo minuerentur, imperavit ut rogus strueretur, in
quo ipse combureretur. Hercules tamen flammis non consumptus est, sed ad
Olympum deorum in concilium ascendit.
El filósofo
cínico Diógenes.- Diogenes, philosophus Graecus clarissimus,
omnes honores, omnes divitias, omnia bona externa despiciebat. In summa
paupertate vitam degit. Dicebat: Ego nihil fere habeo, nihil cupio, nihil
desidero. Tamen beatior sum quam rex Persarum. Nam illi ne maximae quidem
divitiae sufficiunt. Is, quí multum habet, plus cupit et in dies plus cupiet
neque cupere, desinet. Numquam sorte sua contentos erit.
Cur despiciebat Diogenes bona Fortunae?
Aiebat quam fragilia ea bona essent, et quam facile nobis eriperentur. Ea bona hominem beatum non faciunt.
Quot homines cupiditate divitiarum ad iniurias turpissimas rapiunturt!
Quot homines, divitiis illiciuntur, ut malis voluptatibus se dedant!
Diogenes omnia haec pericula cognoverat.
Itaque ab eo fortunae tantopere despiciebantur.
Archimedis
sepulcrum, saeptum undique vepribus et dumetis, a Cicerone Syracusis inventum
est.
Vel acerbissima mala
aliquando finientur.
Romani
a Graecis, quos bello superaverant, artibus et litteris eruditi sunt.
Solonis lex erat: qui in proelio interfecti
sint, publice sepelientur.
Respublica stare non posset, nisi scelesti
et iniusti punirentur.
Ignis
sempiternus a Vestalibus in templo Vestae custodiebatur.
Nullus dolor tantus est ut non tempore minuatur et leniatur.
Audi mullta, fili,
loquere pauca.
Caesar milites
hortatus est ut castra hostium expugnare conarentur.
Falso genus humanum
de natura sua queritur.
Imitemur exempla
bonorum virorum.
Luna terram
comitatur.
Moriamur cives,
fortiter pro patria pugnantes; dulce et decorum est pro patria mori.
Naturam si sequemur
ducem, numquam aberrabimus.
Nemo intueri solem
adversum potest.
Qui reipublicae
praesunt, iura omnium civium tueantur.
Quis est qui non
admiretur splendorem pulchritudinemque virtutis?
Semper recordemur,
amici, quam multa beneficia deis debeamus.
Sola spes hominem in
adversis rebus consolari potest.
Si non vis bellum, para pacem.
Idem
velle atque idem nolle ea firma arnicitia est.
Noli
me tangere.
Multi
homines sciunt quae recta sunt, sed facere nolunt.
Qui
adipisci veram gloriam volet, iustitiae fungatur officiis.
Stultus esses, si malles malis placere quam
bonis.
Ab
Hannibale pater eius quaesivit velletne secum in Hispaniam proficisci.
Deliberando
saepissime periit occasio.
Eum qui nos
aetate anteit, tanquam superiorem colere debemus.
Exercitus flumen transiit, ut cum
romanis proelium iniret.
Miltiades in vincula coniectus est
ibique diem supremum obiit.
Numquam redibit illud tempus, quod
semel praeteriit.
Omnia, quae
orta sunt, intereunt semperque interibunt.
Omnis
qui gladio ferit, gladio peribit.
Pausanias, accusatus proditionis, in
exilium abiit.
Vere ineunte,
aves quae autumno abierant, ad nos redeunt.
Cives
sua omnia in locum egregie munitum contulerunt.
Curio
.ad focum sedenti magnum auri pondus Samrútes attulerunt.
Ferre laborem
consuetudo docet.
Hostes
impetum nostrorum non tulerunt et cesserunt loco.
Libenter omnia
vobiscum ferremus, si possemus.
Milites, etsi dubia
victoria videbatur, alacres se
pro patria ad mortem obtulerunt.
Romani Numantinis
bellum intulerunt.
Somnus nobis sensus
aufert.
Ut
secundam fortunam moderate tulimus, sic adversam fortiter ferre debemus.
Vitis
nisi fulta sit, ad terram fertur.
VERBOS DEFECTIVOS Y TERCIOPERSONALES
Acriter in eo loco pugnatum est.
Age,
puer, surge.
Aliter
cum tyranno, aliter cum amico vivitur.
Animus
aeger, inquit Ennius, semper errat.
Animus
meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura providet.
De republica non
libet míhi plura seribere.
Dimidium facti qui
bene coepit habet.
Ex malis minima
oportet eligere.
Ex
omnibus locis in forum curritur.
Heri
fulminavit et tonuit vehementer.
Huius otii nos
paenitebit aliquando.
Iam illucescebat,
cum consul pugnae signum dedit.
Me taedet sermonis
vestri.
Meminerimus etiam
adversus infirmos iustitiam esse servandam.
Multos taedet
vitae.
Nemo est in urbe
nostra, qui te non metuat, qui te non oderit.
Non quod nobis
placet, sed quod expedit patriae, facere debemus.
Non
refert quam diu, sed quam bene vivamus.
Notum
est illud dictum Calligulae: Oderint, dum metuant!
Numquam nos puduit recte fecisse.
Philosophia, ut ait Plato, nihil aliud est
nisi, donum et inventum deorum.
Pudeat vos
negligentiae vestrae.
Quam
quisque norit artem, in hac se exerceat.
Salve,
magna parens frugum, Satumia tellus.
Speremus quod volumus, sed quod acciderit
aequo animo feramus.
Tu,
quaeso, crebro ad me, scribe.
Ventum
erat ad Templum Vestae.
|
|
|
ACTIVIDADES - NOMISMA 2000 - F. MANZANERO
NOMISMA 2019 - J. MORENTE