IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
42
RETO (3): Cap. LXXXVII,2-3 (inf.hist.): Mario consigue un ejército homogéneo.
Interim novi milites sine metu pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi, […], armis
libertatem patriam parentisque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias quaeri. Sic brevi
spatio novi ueteresque coaluere, et virtus omnium aequalis facta.
SELECCIÓN: Cap. XCI,2-3: Mario hace preparativos para partir temprano y avanzar con rapidez.
Ibi (Marius) castris leui munimento positis milites cibum capere atque, uti simul cum
occasu solis egrederentur, paratos esse iubet, omnibus sarcinis abiectis aqua modo seque
et iumenta onerare. Dein postquam tempus visum, castris egreditur, noctemque totam
itinere facto consedit; idem proxima facit; dein tertia multo ante lucis adventum pervenit
in locum tumulosum ab Capsa non amplius duum milium interuallo, ibique quam
occultissime potest cum omnibus copiis opperitur.