Página 42 - yugurta

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
41
SELECCIÓN: Cap. LXXXVI,1-2 (parte): Mario hace preparativos para marchar a Numidia.
Huiusce modi oratione habita, Marius, postquam plebis animos arrectos videt, propere
commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus nauis onerat, cum his A. Manlium legatum
proficisci iubet. Ipse interea milites scribere, …
SELECCIÓN: Cap. LXXXVI,4-5: Mario llega a África y Metelo le entrega su ejército.
Igitur Marius cum aliquanto maiore numero, quam decretum erat, in Africam profectus
paucis diebus Vticam aduehitur. Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato; nam Metellus
conspectum Mari fugerat, ne videret ea, quae audita animus tolerare nequiuerat.
SELECCIÓN: Cap. LXXXVII,1: primeras disposiciones militares de Mario.
S
ed consul expletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum fertilem et praeda
onustum proficiscitur, omnia ibi capta militibus donat; dein castella et oppida natura et
viris parum munita aggreditur, proelia multa, ceterum leuia, alia aliis locis facere.