Página 44 - yugurta

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
43
RETO (2): Cap. XCI,4: Mario intenta tomar la ciudad de Capsa por sorpresa.
Sed ubi dies coepit et Numidae nihil hostile metuentes multi oppido egressi, repente
omnem equitatum et cum iis uelocissimos pedites cursu tendere ad Capsam et portas
obsidere iubet; deinde ipse intentus propere sequi neque milites praedari sinere.
SELECCIÓN: Cap. XCII,1-3: Mario aumenta su prestigio incluso entre los númidas y extiende sus conquistas.
Postquam tantam rem Marius sine ullo suorum incommodo peregit, magnus et clarus
antea, maior atque clarior haberi coepit. […] Numidae magis quam mortalem timere;
postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu
cuncta portendi. Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca
repugnantibus Numidis capit, plura deserta propter Capsensium miserias igni corrumpit:
luctu atque caede omnia complentur.
SELECCIÓN: Cap. XCIV,1(parte): los romanos adoptan medidas para ascender con rapidez a un lugar elevado.
Sed ubi ex praecepto tempus visum, paratis compositisque omnibus ad locum pergit.
Ceterum illi, qui escensuri erant, praedocti ab duce arma ornatumque mutauerant: capite