IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
32
SELECCIÓN: Cap. LIV,1: Metelo recupera a sus soldados y les da ánimos.
Metellus in isdem castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis
more militiae donat, uniuersos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera,
quae levia sunt, parem animum gerant: pro victoria satis iam pugnatum, relicuos labores
pro praeda fore.
SELECCIÓN: Cap. LIV,10: los númidas atacan y se repliegan con rapidez.
Eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et
Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proximos collis
discedunt.
SELECCIÓN: Cap. LV,8 (inf.hist.): Yugurta intenta retrasar a los romanos por todos los medios.
Eo tempore Iugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum
hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere, modo se
Metello interdum Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim in collis
regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati,
tantummodo hostem ab incepto retinere.