IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
33
TAREA: Cap. LVII,1-6 y LVIII,1-2: Mario y Yugurta se enfrentan en la ciudad de Zama.
[57] Marius ad Zamam pervenit. Id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura
munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum. Igitur Metellus pro
tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi
quisque curaret. Deinde signo dato undique simul clamor ingens oritur, neque ea res
Numidas terret: infensi intentique sine tumultu manent, proelium incipitur. Romani, pro
ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum
modo subfodere modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere. Contra ea
oppidani in proximos saxa voluere, sudis, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam
ardentia mittere. Sed ne illos quidem, qui procul manserant, timor animi satis muniuerat;
nam plerosque iacula tormentis aut manu emissa uulnerabant, parique periculo, sed fama
impari boni atque ignavi erant.
[58] Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex improuiso castra hostium cum magna
manu invadit; remissis qui in praesidio erant et omnia magis quam proelium