IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
30
RETO: Cap. XLVI,4: el cónsul Metelo intenta capturar o matar a Yugurta.
Itaque legatos alium ab alio diuersos aggreditur ac paulatim temptando, postquam
opportunos sibi cognovit, multa pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxime viuum, sin
id parum procedat, necatum sibi traderent.
SELECCIÓN: Cap. XLVIII,2-3: Yugurta se adelanta a Metelo.
Igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam
maximas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli
anteuenit. Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen
oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari, vastus
ab natura et humano cultu.
RETO: Cap. XLVIII,3-4: situación de la ciudad de Mutul.
Sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in immensum pertingens, uestitus oleastro ac
murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque harenoso gignuntur. media
autem planities deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis
pecore atque cultoribus frequentabantur.