IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
29
aduerso populi partium, fama tamen aequabili et inviolata. Is ubi primum magistratum
ingressus est, […], ad bellum, quod gesturus erat, animum intendit.
RETO: Cap. XLIII,3: el cónsul Metelo prepara la guerra.
Igitur diffidens ueteri exercitui milites scribere, praesidia undique arcessere, arma tela
equos et cetera instrumenta militiae parare, ad hoc commeatum affatim, denique omnia,
quae in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent.
SELECCIÓN: Cap. XLVI,1-3: Yugurta propone rendirse.
Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius
certior Roma factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus
est. Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque
vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano. Sed Metello iam antea experimentis
cognitum erat genus Numidarum infidum, ingenio mobili, novarum rerum auidum esse.