IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
27
SELECCIÓN: Cap. XXXVII,3 (parte): el hermano de Albino levanta el campamento.
Ea mora […] adductus Aulus, quem pro praetore in castris relictum supra diximus, […]
mense Ianuario ex hibernis in expeditionem euocat, magnisque itineribus hieme aspera
pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant.
SELECCIÓN: Cap. XXXVIII,4-5 (infinitivos históricos): Yugurta altera la tranquilidad de los romanos.
Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improuiso multitudine
Numidarum Auli castra circumvenit. milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma
capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis. vis magna
hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum anceps.
RETO (5): Cap. XL,4: Marco Escauro consigue formar parte de una comisión.
Igitur ceteris metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse supra docuimus,
inter laetitiam plebis et suorum fugam, trepida etiam tum civitate, cum ex Mamilia
rogatione tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo numero crearetur.
*