IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
25
SELECCIÓN: Cap. XXXII,1-2 (menos la proposición final con “quo” –reto-): Solicitud de traslado de Yugurta a
Roma.
Haec atque alia huiuscemodi saepe in contione dicendo Memmius populo persuadet, uti
L. Cassius, qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica
Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et relicuorum, quos pecuniae captae
arcessebat, delicta patefierent. Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia
exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui plurima et flagitiosissima facinora
fecere.
SELECCIÓN: Cap. XXXIII,4 (solo parte): Recuerdo de los crímenes de Yugurta.
Post ubi silentium coepit, producto Iugurtha verba facit, Romae Numidiaeque facinora
eius memorat, scelera in patrem fratresque ostendit.
Reto: Cap. XXXIV,1-2 (construcción personal): la plebe es decepcionada.
Deinde ubi Memmius dicendi finem fecit et Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius
tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere iubet, ac tametsi
multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, uultu,
saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita populus