IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
22
Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes Numidas atque
negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit.
RETO (nivel 3): Cap. XXVII,3-5 (voz pasiva): el Senado decide intervenir directamente.
Sed ubi senatus dilicti conscientia populum timet, lege Sempronia prouinciae futuris
consulibus Numidia atque Italia decretae; consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia
Calpurnius; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obuenit. Deinde exercitus, qui in Africam
portaretur, scribitur; stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.
SELECCIÓN: Cap. XXVIII,6-7 (CCL): Calpurnio llega a Numidia.
Sed legiones per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam
transuectae (sunt). Igitur Calpurnius initio paratis commeatibus acriter Numidiam
ingressus est, multosque mortalis et urbis aliquot pugnando cepit.
SELECCIÓN: Cap. XXIX,1-2 (infinitivos concertados): Calpurnio y Escauro son corrompidos por Yugurta.
Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem
ostendere coepit, animus aeger auaritia facile conuersus est. Ceterum socius et administer
omnium consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione eius