Página 22 - yugurta

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
21
SELECCIÓN: Cap. XXIII,2 (infinitivos y gerundios): Aderbal envía dos mensajeros a Roma.
Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxili
spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam
profugerant, duos maxime impigros delegit; eos multa pollicendo ac miserando casum
suum confirmat, uti per hostium munitiones noctu ad proximum mare, dein Romam
pergerent.
RETO (nivel 3): Cap. XXV,10 (parte): final del mensaje de Aderbal.
… Regno Numidiae, quod vestrum est, uti libet, consulite; me manibus impiis eripite, per
maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet aui mei
Masinissae."
SELECCIÓN: Cap. XXVI,1-3 (hacer en clase): rendición y muerte de Aderbal.
Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi
deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali
suadent, uti seque et oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur; de ceteris
senatui curae fore. At ille, tametsi omnis potiora fide Iugurthae rebatur, tamen, quia penes
eosdem, si aduersaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit.