Página 8 - galias

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Bellum Gallicum” (Selección de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
6
XLVI (1-2) Ariovisto traiciona a César y su caballería ataca a los romanos, mientras se estaba
celebrando la entrevista.
Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum
accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros coicere. Caesar loquendi finem fecit seque
ad suos recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent.
LIII (1-3) Desenlace de la guerra entre los germanos de Ariovisto y los romanos.
Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec prius fugere destiterunt quam
ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter L pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi
tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In his fuit Ariovistus, qui
naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes consecuti equites nostri interfecerunt.
LIV (1) Enterados de la derrota de Ariovisto, los suevos regresan a sus casas y son hostigados
por otros pueblos.
Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti
coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos senserunt, insecuti magnum ex iis
numerum occiderunt.