IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Bellum Gallicum” (Selección de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
5
XIII (1-2) Actuación de César sobre el río Arar y espanto de los helvecios.
Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum
curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX
aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt;
cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat.
XIII (2-4) Divicón, jefe de la embajada de los helvecios, se dirige a César.
Is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros
atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin bello persequi
perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum.
XXIV (1-2) Preparativos para el combate contra los helvecios.
Postquam id animadvertit, copias suas Caesar in proximum collem subduxit equitatumque, qui
sustineret hostium petum, misit. Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor
veteranarum; in summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia
auxilia conlocavit, ita ut supra se totum montem hominibus compleret.
XXV (1-2) Comienza la batalla contra los helvecios.
Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo
spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites loco superiore pilis missis facile
hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt.
XXVII (1-2) Los helvecios, viendo que todo estaba perdido, suplican la paz.
Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt. Qui cum eum in
itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petivissent, atque
eos in eo loco quo tum essent suum adventum expectare iussisset, paruerunt.
XXXII (1-3) Extraña actitud de los secuanos.
Hac oratione ab Diviciaco habita, omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere
coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri
facerent sed tristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit.
Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere.
XLI (1-2) César intenta tranquilizar al ejército romano. La X legión da gracias a César.
Hac oratione habita, mirum in modum conversae sunt omnium mentes summaque alacritas et
cupiditas belli gerendi innata est, princepsque X legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se
optimum iudicium fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit.
XLIII (1-2) Por fin se lleva a cabo la entrevista entre César y Ariovisto.
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a
castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar,
quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo
constiterunt.