Página 6 - galias

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Bellum Gallicum” (Selección de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
4
III (1) Preparativos de los helvecios.
His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum
pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam
maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam
confirmare.
III (4-6) Orgetórix persuade al secuano Castico y al heduo Dumnórix
.
Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege
confirmant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit. In eo
itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater regnum in Sequanis multos annos
obtinuerat et a senatu populi Romani amicus appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod
pater ante habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore principatum in civitate
obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem conaretur persuadet eique filiam suam in
matrimonium dat.
V (1-2) Tras la muerte de Orgetorix, los helvecios siguen decididos a llevar adelante la
campaña militar.
Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere conantur, ut e finibus suis
exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim,
vicos ad quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne, praeter quod secum
portaturi erant, comburunt
VI (1-2) Sólo hay dos salidas posibles para los helvecios.
Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum
et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem
altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo
facilius atque expeditius
VIII (1) César levanta construcciones de defensa frente a los helvecios.
Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu
Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis
dividit, milia passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit.
XI (1-2) Paso de los helvecios por territorio de los heduos.
Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines
pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos
ad Caesarem mittunt rogatum auxilium
XII (1-3) Los helvecios atraviesan el río Arar.
Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili
lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis
transibant.[…] Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese
fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.