IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Bellum civile” (Selección de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
4
III. (1) Misso senatu ad vesperum, omnes qui
sunt eius ordinis
2
, evocantur a Pompeio. [...] (2) Multi
ex veteribus exercitibus Pompeii evocantur undique
spe praemiorum atque ordinum, multi ex duabus
legionibus
3
, quae traditae sunt a Caesare, arcessuntur.
Completur urbs militibus, tribunis, centurionibus, evocatis. (4) Omnes amici consulum, necessarii
Pompeii atque ii, qui gerebant veteres inimicitias cum Caesare, coguntur in senatum; eorum vocibus et
concursu infirmiores terrentur, dubii confirmantur, (vero potestas libere decernendi eripitur plerisque
4
).
(6) L.Piso censor pollicetur se iturum esse ad Caesarem, item L.Roscius praetor, qui eum doceant de his
rebus; postulant sex dies spatii ad conficiendam eam rem.
2
eius ordinis: de su clase social, o sea, del ordo senatorius o clase senatorial.
3
Se trata de 2 legiones que César había entregado antes de este conflicto y que, aunque las había reclamado, no le habían
sido devueltas. Frecuentemente se queja de que sean utilizadas contra él.
4
plerisque vero libere decernendi potestas eripitur
= a la mayoría se les impide la posibilidad de juzgar libremente.
III. (1) Misso ad vesperum senatu, omnes qui
sunt eius ordinis
1
a Pompeio evocantur. [...] (2) Multi
undique ex veteribus Pompeii exercitibus spe praemiorum
atque ordinum evocantur, multi ex duabus legionibus
2
quae sunt traditae a Caesare arcessuntur.
Completur urbs militibus, tribunis, centurionibus,
evocatis. (4) Omnes amici consulum, necessarii Pompeii
atque ii qui veteres inimicitias cum Caesare gerebant in
senatum coguntur; (5) quorum vocibus et concursu
terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque
3
vero
libere decernendi potestas eripitur. (6) Pollicetur L. Piso
censor sese iturum ad Caesarem, item L. Roscius praetor,
qui de his rebus eum doceant; sex dies ad eam rem
conficiendam spatii postulant.