Página 19 - civil

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Bellum civile” (Selección de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
17
Superadas las dificultades, César les corta el suministro de agua y víveres, y así consigue abatir
al enemigo sin derramamiento de sangre. Afranio y Petreyo se rinden con todas sus tropas.
De Bello Civili Liber II
Mientras en Hispania Afranio y Petreyo se habían rendido ante César, C. Trebonio, legado de
César, dirige las operaciones del sitio de Massilia.
I.- (1) Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae
relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit. (2) Una erat
proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania ad id mare quod
adiacet ad ostium Rhodani. (3) Massilia enim fere ex tribus oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta
est, quae aditum habeat ab terra. [...] (4) Ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam iumentorum
atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat; vimina materiamque comportari iubet. Quibus
comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit.
El asalto se va dilatando debido a las obras que tienen que realizar y a las escaramuzas de los
álbicos, que siguen las órdenes de los massilienses (marselleses).
II.- […] (5) Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem
administrationem tardabat. (6) Crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido ignesque aggeri et
turribus inferebantur; quae facile nostri milites repellebant, magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui
eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.