IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Bellum civile” (Selección de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
9
Por todas las ciudades que va pasando encuentra partidarios que se van sumando a su ejército.
XV.- (1) Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earum regionum
praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant. (2) Etiam
Cingulo, quod oppidum
18
Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat, ad eum legati veniunt,
quaeque
19
imperaverat se cupidissime facturos pollicentur
. (3) Milites imperat; mittunt. Interea legio
XII Caesarem consequitur. Cum his duabus Asculum Picenum proficiscitur. Id oppidum Lentulus
Spinther X cohortibus tenebat; qui, Caesaris adventu cognito, profugit ex oppido cohortesque secum
abducere conatus a magna parte militum deseritur. (4) Relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium
Rufum missum a Pompeio in agrum Picenum confirmandorum hominum causa. [...]
18
entiéndase ...
Cingulo, oppido quod...
19
Ordénese: “… et pollicentur se facturos (esse) cupidissime (ea) quae imperaverit”.