Página 28 - catilina

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Coniuratio Catilinae”
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
sint, iuxta mecum omnes intellegitis.
(
xercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia
obstant. Diutius in his locis esse si maxime animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas
prohibet.
(8)
Quapropter uos moneo uti forti atque parato animo sitis et, cum proelio inibitis,
memineritis uos diuitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris uestris
portare.
(
i uincimus, omnia nobis tuta erunt, commeatus abunde, municipia atque coloniae
patebunt;
(10)
si metu cesserimus, eadem illa aduersa fient, neque locus neque amicus
quisquam teget quem arma non texerint.
(11) Praeterea, milites, non eadem nobis et illis
necessitudo impendet: nos pro patria, pro libertate, pro uita certamus, illis superuacaneum est pro
potentia paucorum pugnare. (12)
Quo audacius aggredimini memores pristinae uirtutis
. (13)
Licuit uobis cum summa turpidine in exilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis
aliena opes expectare; (14) quia illa foeda atque intoleranda uiris uidebantur, haec sequi decreuistis.
(15)
Si haec relinquere uultis, audacia opus est: nemo nisi uictor pace bellum mutauit.
(
am in
fuga salutem sperare, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus auerteris, ea uero
dementia est.
(17)
Semper in proelio eis maximum est periculum qui maxime timent; audacia
pro muro habetur.
(18) Cum uos considero, milites, et cum facta uestra aestimo magna me spes
uictoriae tenet. (19) Animus, aetas, uirtus uestra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam
timidos fortes facit. (20)
Nam multitudo hostium ne circumuenire queat, prohibent angustiae
loci.
(21)
Quodsi uirtuti uestrae fortuna inuiderit, cauete inulti animam amittatis, neu capti
potius sicuti pecora trucidemini quam uirorum more pugnantes cruentam atque luctuosam
uictoriam hostibus relinquatis."
LIX
(1) Haec ubi dicit, paululum commoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum
aequum deducit. Dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset,
ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. (2) Nam uti planities erat inter sinistros montes et
ab dextera rupem asperam, octo cohortes in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius
conlocat. (3)
Ab eis centuriones omnes, lectos et euocatos, praeterea ex gregariis militibus
optimum quemque armatum in primam aciem subducit. C. Manlium in dextra, Faesulanum
quemdam in sinistra parte curare iubet. Ipse cum libertis et calonibus propter aquilam adsistit,
quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur. (
4) At ex altera parte C.
Antonius, pedibus aeger, quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit. (5) Ille
cohortes ueteranas, quas tumulti causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in
subsidiis locat. Ipse, equo circumiens, unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat ut
meminerint se contra latrones inermes pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare. (6)
Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum
magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia nouerat: ea commemorando
militum animos accendebat.
LX
(1) Sed ubi, omnibus rebus exploratis, Petreius tuba signum dat, cohortes paulatim incedere
iubet. Idem facit hostium exercitus. (2) Postquam eo uentum est unde a ferentariis proelium committi
posset, maximo clamore cum infestis signis concurrunt: pila omittunt, gladiis res geritur. (3) Veterani
pristinae uirtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxima ui certatur. (4)
Interea Catilina cum expeditis in prima acie uersari, laborantibus succurrere, integros pro
sauciis arcessere, omnia prouidere, multum ipse pugnare, saepe hostes ferire: strenui militis et
boni imperatoris officia simul exequebatur.
(5) P
etreius, ubi uidet Catilinam magna ui tendere,
cohortem praetoriam in medios hostes inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentes
interficit. Deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur.
(6) Manlius et Faesulanus in primis