IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Coniuratio Catilinae”
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
(1)
Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit, consul optimum factu
ratus noctem quae instabat antecapere, ne quid eo spatio nouaretur, triumuiros quae ad
supplicium postulabantur parare iubet
. (2) Ipse praesidiis dispositis Lentulum in carcerem
deducit; idem fit ceteris per praetores. (3) Est in carcere locus quod Tullianum appellatur, ubi
paululum ascenderis ad laeuam, circiter duodecim pedes humi depressus. (4) Eum muniunt undique
parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta; sed incultu, tenebris, odore foeda atque
terribilis eius facies est. (5) In eum locum postquam demissus est Lentulus, uindices rerum
capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere. (6) Ita ille patricius ex gente clarissima
Corneliorum, qui consulare imperium Romae habuerat, dignum moribus factisque suis exitium uitae
inuenit. De Cethego, Statilio, Gabinio, Caepario eodem modo supplicium sumptum est.
LVI
(1) Dum ea Romae geruntur, Catilina ex omni copia, quam et ipse adduxerat et Manlius
habuerat, duas legiones instituit, cohortes pro numero militum complet. (2)
Deinde, ut quisque
uoluntaribus aut ex sociis in castra uenerat, aequaliter distribuerat ac breui spatio legiones
numero hominum expleuerat, cum initio non amplius duobus milibus habuisset.
(3) Sed ex
omni copia circiter pars quarta erat militaribus armis instructa; ceteri, ut quemque casus armauerat,
sparos aut lanceas, alii praeacutas sudes portabant. .(4) S
ed postquam Antonius cum exercitu
aduentabat, Catilina per montes iter facere; modo ad urbem, modo Galliam uersus castra
mouere, hostibus occasionem pugnandi non dare: sperabat propediem magnas copias sese
habiturum, si Romae socii incepta patrauissent
. (5)
Interea seruitia repudiabat, cuius initio ad
eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus
existimans uideri causam ciuium cum seruis fugitiuis communicauisse.
LVII
(1) S
ed postquam in castra nuntius peruenit Romae coniurationem patefactam, de
Lentulo et Cethego ceterisque quos supra memoraui supplicium sumptum, plerique, quos ad
bellum spes rapinarum aut nouarum rerum studium inlexerat, dilabuntur; reliquos Catilina
per montes asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per
tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam.
(2)
At Q. Metellus Celer cum tribus
legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existimans, quae supra
diximus, Catilinam agitare.
(3)
Igitur ubi iter eius ex perfugis cognouit, castra propere mouit
ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti
. (4)
Neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui, magno exercitu locis aequioribus expeditus, in fuga
sequeretur.
(5)
Sed Catilina postquam uidet montibus atque copiis hostium sese clausum, in
urbe res aduersas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optimum factu ratus in tali re
fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere.
(6)
Itaque contione
aduocata huiuscemodi orationem habuit:
LVIII
(1) "
Compertum ego habeo, milites, uerba uirtutem non addere, neque ex ignauo
strenuum neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri
. (2)
Quanta cuiusque
animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. Quem neque gloria neque
pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus officit.
(3)
Sed ego uos, quo pauca
monerem, aduocaui, simul uti causam mei consili aperirem.
(4)
Scitis equidem, milites,
socordia atque ignauia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex
urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiuerim.
(5)
Nunc uero quo loco res nostrae