Página 29 - catilina

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Coniuratio Catilinae”
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
pugnantes cadunt. (7) Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum uidet, memor
generis atque pristinae suae dignitatis in confertissimos hostes incurrit ibique pugnans confoditur.
LXI
(1)
Sed, confecto proelio, tum uero cerneres quanta audacia quantaque animi uis fuisset
in exercitu Catilinae
. (2)
Nam fere quem quisque uiuus pugnando locum ceperat, eum amissa
anima corpore tegebat.
(3) P
auci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo
diuersius sed omnes tamen aduersis uulneribus conciderant.
(4)
Catilina uero longe a suis inter
hostium cadauera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat
uiuus, in uultu retinens
. (5)
Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam
ciuis ingenuus captus est
; (7)
Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam
uictoriam adeptus erat. Nam strenuissimus quisque aut occiderat in proelio aut grauiter
uulneratus discesserat.
(8)
Multi autem, qui e castris uisendi aut spoliandi gratia processerant,
uoluentes hostilia cadauera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item
qui inimicos suos cognoscerent
. (9)
Ita uarie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus
atque gaudia agitabantur.