IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Coniuratio Catilinae”
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
(1)
Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius eques Romanus operam suam
pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis
hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improuiso domi suae imparatum
confodere.
(2)
Curius ubi intellegit quantum periculum consuli impendeat, propere per
Fuluiam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat.
(3)
Ita illi ianua prohibiti tantum facinus
frustra susceperant.
(4)
Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore
iniuriae nouarum rerum cupidam, quod Sulla dominatione agros bonaque omnia amiserat;
praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat;
y a algunos de los
que Sila había heredado en sus colonias, los cuales, con haber robado tanto, lo habían consumido
todo con su lujuria y sus excesos.
XXIX
(1)
Ea cum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis
priuato consilio longius tueri poterat, neque exercitus Manli quantus aut quo consilio foret satis
compertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea uulgi rumoribus exagitatum.
(2)
Itaque, quod
plerumque in atroci negotio solet, senatus decreuit, darent operam consules ne quid res publica
detrimenti caperet.
(3)
Ea potestas per senatum more Romano magistratui maxima
permittitur: exercitum parare, bellum gerere, coercere omnibus modis socios atque ciues, domi
militiaeque imperium atque iudicium summum habere;
aliter sine populi iussu nullius earum
rerum consuli ius est.
XXX
(1)
Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitauit, quas Faesulis adlatas
sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante
diem VI Kalendas Nouembres.
(2) Al mismo tiempo decían unos (corno acontece en semejantes
casos) que en varias partes se habían visto monstruos y prodigios: otros que se tenían juntas, que se
transportaban armas, que en Capua y en la Pulla1 estaban para levantarse los esclavos. Por esto
ordenó el Senado que Quinto Marcio Rex pasase a Fésulas, y Quinto Metelo Crético a la Pulla y
lugares circunvecinos. Estos dos generales estaban detenidos en las cercanías de Roma por la
malignidad de algunos, que acostumbrados a venderlo todo, fuese justo o injusto, les disputaban
entrar en triunfo. Ordenóse también que los pretores Quinto Pompeyo Rufo y Quinto Metelo Céler
fuesen, aquél a Capua, éste a Apulia a la campaña del Piceno, ambos con facultad de juntar ejército,
según el tiempo y el peligro lo pidiesen. Además de esto «se ofrecieron premios a los que
descubriesen la conjuración contra la república, es a saber, cien sestercios y la libertad al siervo,
doscientos al libre y la impunidad de su delito; y se ordenó asimismo «que las cuadrillas de los
gladiadores se repartiesen entre Capua y los demás municipios, según las fuerzas de cada uno, y que
por toda la ciudad hubiese de noche rondas a cargo de los magistrados menores.
XXXI
(1) Quibus rebus permota ciuitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque
lasciuia, quae diuturna quies pepererat, repente omnes tristitia inuasit: (2)
festinare, trepidare,
neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo
quisque metu pericula metiri.
(3)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor
insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari paruos
liberos,
preguntaban, todo lo temían; y olvidadas de la vanidad y los regalos, desconfiaban de su
suerte, y de la salud de la patria. . (4)
At Catilinae crudelis animus eadem illa mouebat, tametsi
praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo.
(
Postremo