IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Coniuratio Catilinae”
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
(1)
Igitur comitiis habitis, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius, quod factum
primo populares coniurationis concusserat.
(2)
Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in
dies plura agitare, arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide
sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi.
(3)
En este tiempo se dice que atrajo Catilina a su partido muchas gentes de todas clases y también a
algunas mujeres, que en su juventud habían soportado inmensos gastos con la prostitución de sus
cuerpos; y después que la edad puso coto a sus ganancias, pero no su lujo, habían contraído
grandísimos empeños. (4)
Per eas se Catilina credebat posse seruitia urbana sollicitare, urbem
incendere, uiros earum uel adiungere sibi uel interficere.
XXV
(1)
Sed in eis erat Sempronia, quae multa saepe uirilis audaciae facinora commiserat.
(2)
Haec mulier genere atque forma, praeterea uiro, liberis satis fortunata fuit;
litteris Graecis et
Latinis docta, psallere, saltare elegantius quam necesse est probae, multa alia, quae
instrumenta luxuriae sunt.
(3)
Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit;
era igualmente pródiga del dinero que de su fama, y tan lasciva, que más veces solicitaba a los
hombres que esperaba a ser solicitada. Había mucho antes en varias ocasiones abandonado
infielmente su palabra; negado con juramento lo que tenía en confianza; intervenido en homicidios y
arrojándose precipitadamente a todo por su liviandad y su pobreza. Por otra parte su ingenio era feliz
para la poesía, para el chiste, para la conversación, fuese modesta o tierna o licenciosa. En suma,
tenía mucha sal y mucha gracia.
XXVI
(1)
His rebus comparatis, Catilina nihilo minus in proximum annum consulatum petebat,
sperans, si designatus foret, facile se ex uoluntate Antonio usurum. Neque interea quietus erat,
sed omnibus modis insidias parabat Ciceroni.
(2)
Neque illi tamen ad cauendum dolus aut
astutiae deerant.
(3)
Namque a principio consulatus sui multa pollicendo per Fuluiam
effecerat, ut Q. Curius, de quo paulo ante memoraui, consilia Catilinae sibi proderet.
(4)
Ad
hoc collegam suum Antonium pactione prouinciae perpulerat, ne contra rem publicam
sentiret; circum se praesidia amicorum atque clientium occulte habebat.
(5)
Postquam dies
comitiorum uenit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat,
prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte
temptauerat, aspera foedaque euenerant.
XXVII
(1) Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quemdam Camertem
in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit: según y adonde creía que podrían convenir a sus
intentos. (2)
Interea Romae multa simul moliri, consulibus insidias tendere, parare incendia,
opportuna loca armatis hominibus obsidere: ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti
semper intenti paratique essent, dies noctesque festinare, uigilare, neque insomniis neque
labore fatigari.
(3)
Postremo ubi multa agitanti nihil procedit, rursus intempesta nocte
coniurationis principes conuocat per M. Porcium Laecam,
(4)
ibique multa de ignauia eorum
questus, docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capiunda arma parauerat,
item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, si
prius Ciceronem oppressisset; eum suis consiliis multum officere.
XXVIII