IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
49
SELECCIÓN: Cap. CVI,1-3 (parte) -infinitivos-: Volux aconseja a Sila que huya.
Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et
praesidio missum. Deinde eum et proximum diem sine metu coniuncti eunt. Post ubi
castra locata (erat) et diei uesper erat, repente Maurus incerto uultu pauens ad Sullam
accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum (esse) Iugurtham haud procul abesse.
Simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur. Ille animo feroci negat se
totiens fusum Numidam pertimescere: virtuti suorum satis credere; …
RETO (3): Cap. CVI,4-6 (parte) -infinitivos-: la proximidad de Yugurta atemoriza a los romanos.
Ceterum ab eodem monitus, uti noctu proficisceretur, consilium approbat; ac statim
milites cenatos esse in castris ignisque quam creberrimos fieri, dein prima vigilia silentio
egredi iubet. Iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra
metabatur, cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium interuallo ante
consedisse. Quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit; credere
se proditos a Voluce et insidiis circumventos.