Página 49 - yugurta

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
48
portauerat, duo ad regem redeunt. Ex iis Bocchus cum cetera tum maxime benignitatem et
studium Sullae libens accepit.
RETO (3): Cap. CIV,4: Roma responde a los legados de Boco.
Romaeque legatis eius, postquam errasse regem et Iugurthae scelere lapsum deprecati
sunt, amicitiam et foedus petentibus hoc modo respondetur: "Senatus et populus Romanus
benefici et iniuriae memor esse solet. Ceterum Boccho, quoniam paenitet, delicta gratiae
facit: foedus et amicitia dabuntur, cum meruerit."
SELECCIÓN: Cap. CV,1-2 (parte) -gerundivo-: Sila es enviado junto a Boco con una escolta.
Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petiuit, uti Sullam ad se mitteret, cuius
arbitratu communibus negotiis consuleretur. Is missus cum praesidio equitum atque
[peditum] funditorum Baliarium. Praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum
uelitaribus armis, itineris properandi causa, …