Página 20 - yugurta

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
19
acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos
paulo ante muneribus expleuerat, in regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer,
bellicosus; at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae,
metuens magis quam metuendus.
SELECCIÓN: Cap. XX,3-4: acciones bélicas de Iugurta.
Igitur ex improuiso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque
alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit, deinde,
cum omni multitudine in regnum suum conuertit, existimans Adherbalem dolore
permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore.
RETO (nivel 4): Cap. XX,5-6: reacción de Aderbal y actitud de Iugurta.
At ille, quod neque se parem armis existimabat et amicitia populi Romani magis quam
Numidis fretus erat, lagatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit. Qui tametsi
contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia
temptatum antea secus cesserat. Neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui
totum eius regnum animo iam invaserat.