Página 25 - galias

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
CÉSAR: “Bellum Gallicum” (Selección de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (JD)
23
XIX (4) Funerales galos.
Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse
arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab
eis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis, una cremabantur.
XXI (1-3) Costumbres de los germanos. (quizá sea interesante, por el contenido, todo el
capítulo). Lo mismo ocurre con el capítulo XXII completo y en el XXIIII. Sigue describiendo otras
costumbres y animales propios de las selvas germánicas. En el capítulo XXIX César retoma el relato
de los suevos.
Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis
praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte
opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in
venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student. Qui diutissime
impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires nervosque
confirmari putant. Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus;
cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum
tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.
[22] Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit.
Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos
singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri
attribuunt atque anno post alio transire cogunt. Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua
consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant,
potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos
aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi
aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
[23] Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere.
Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere
consistere; simul hoc se fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato. Cum bellum
civitas aut illa tum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant
potestatem, deliguntur. In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque
pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam, quae
extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri
praedicant. Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur,
consurgunt ei qui et causam et hominem probant suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine
collaudantur: qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his
rerum postea fides derogatur. Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos
venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.