ORÍGENES DE ROMA - LEYENDA DE RÓMULO Y REMO


     Proca, rex Albanōrum, duos filios, Numitōrem et Amulium, habuit. Numitōri, qui natu maior erat, regnum legāvit; sed Amulius, invidia incitātus, fratrem regno expŭlit et, ut eum subŏle privāret, Rheam Silviam, eius filiam, Vestālem fecit. Haec tamen gemĭnos edĭdit, Romŭlum et Remum, quōrum pater Mars ipse erat. Statim Amulius, ira incensus, Rheam Silviam in carcĕrem coniēcit, eiusque filios, in alveo imposĭtos, abiēcit in Tiběrim, qui tunc forte super ripas erat effūsus; sed, relabente flumĭne, aqua mox alveum in sicco relīquit. Vastae tum in iis locis solitudĭnes erant. Lupa, ut fama est, ad vagĭtum infantium accurrit, et, matris ministerium suscipiens, eōrum orĭbus mammas admovit eosque lacte suo nutrīvit.

     Cum lupa saepius ad parvŭlos velŭti ad catŭlos reverterētur, Faustŭlus, pastor regius, rem animadvertit infantesque in suam casam transtŭlit, Accaeque Larentiae coniŭgi tradĭdit, ut ab ea alerentur. Hi, inter pastōres educāti, primo ludĭcris certaminĭbus vires auxērunt, deinde feras venāri in saltĭbus coepērunt et latrōnes a pecŏrum rapīnis arcēre. Quodam die iis insidiāti sunt latrōnes: Remus captus abductusque est; Romŭlus autem evadĕre potuit. Tunc Faustŭlus, necessitāte compulsus, indicāvit Romŭlo quis esset eius avus, quae mater. Statim Romŭlus, armātis pastorĭbus, Albam, ubi regnābat Amulius, properāvit.

     Interea latrōnes Remum ad Amulium regem perduxĕrant, eum affirmantes in Numitōris agros multas incursiōnes fecisse. Ideo Remus Numitōri a rege tradĭtus est ad supplicium; at Numĭtor, considerāto adulescentis vultu, nepōtem suum agnōvit. Remus enim oris lineamentis erat matri simillĭmus, eiusque aetas tempŏri expositiōnis congruēbat. Dum ea res anĭmum Numitōris anxium tenet, repente Romŭlus Albam advēnit, fratrem libĕrat, Amulioque interfecto, avum Numitōrem in regnum restituit.

     Deinde Romŭlus et Remus urbem condĕre decrevērunt in locis ipsis ubi exposĭti educatique erant. Sed de imperio inter eos orta est magna contentio, et, ut res a deis diiudicarētur, adhibuērunt auspicia. Remus quidem sex vultŭres vidit prior, Romŭlus autem paulo post duodĕcim. Hic igĭtur, augurio victor, urbem futūram aratro designāvit Romamque vocāvit, et edixit ne quis sulcum vomĕre circumductum transilīret. At Remus hanc fossam sacram transiluit irrīdens. Tum vero Romŭlus irātus fratrem interfēcit, his incrěpans verbis: «Sic deinde malo afficiātur quicumque transiliet moenia mea.» Ita imperio solus potītus est Romŭlus.

Ver Pronunciación Figurada de la Lectura