VIVA VOCE: TEXTOS 

 

Catulo 3

Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum venustiorum!
Passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat.
Nam mellitus erat, suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem,
nec sese a gremio illius movebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illud, unde negant redire quemquam.
At vobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella devoratis!
Nam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male, o miselle passer!
tua nunc opera meae puellae
flendo turgiduli rubent ocelli!

[Ir a la página principal] 


Catulo 8

Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
Fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella ducebat,
amata nobis quantum amabitur nulla.
Ibi illa multa tum jocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat.
Fulsere vere candidi tibi soles.
Nunc jam illa non vult: tu quoque, impotens, noli
nec quae fugit sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
Vale, puella, jam Catullus obdurat:
nec te requiret nec rogabit invitam.
At tu dolebis cum rogaberis nulla.
Scelesta, vae te! quae tibi manet vita?
quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cujus esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura!

[Ir a la página principal] 


Catulo 29

Quis hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et aleo,
Mamurram habere quod comata Gallia
habebat ante et ultima Britannia?
Cinaede Romule, hoc videbis et feres?
Et ille nunc superbus et superfluens
perambulabit omnium cubilia,
ut albulus columbus aut Adoneus?
Cinaede Romule, hoc videbis et feres?
Es impudicus et vorax et aleo.
Eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista nostra diffututa mentula
ducenties comesset aut trecenties?
Quid est? Alit sinistra liberalitas.
Parum expatravit an parum elluatus est?
Paterna prima lancinata sunt bona,
secunda praeda Pontica, inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus;
nunc Galliae timetur et Britanniae.
Quid hunc, malum, fovetis? aut quid hic potest
nisi uncta devorare patrimonia?
Eone nomine, urbis o potissimi
socer generque, perdidistis omnia?

[Ir a la página principal] 


Catulo 63, vv.12–26

"Agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,
aliena quae petentes velut exsules loca
sectam meam exsecutae duce me mihi comites
rapidum salum tulistis truculentaque pelagi,
et corpus evirastis Veneris nimio odio;
hilarate erae citatis erroribus animum.
Mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini
Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae,
ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,
tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
ubi capita Maenades vi jaciunt hederigerae,
ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
ubi suevit illa divae volitare vaga cohors;
quo nos decet citatis celerare tripudiis."

[Ir a la página principal] 


Virgilio, Églogas 1, vv. 1–25

M. Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi
silvestrem tenui Musam meditaris avena;
nos patriae fines et dulcia linquimus arva,
nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
formosam resonare doces Amaryllida silvas.
T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus: illius aram
saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
ludere quae vellem calamo permisit agresti.
M. Non equidem invideo, miror magis: undique totis
usque adeo turbatur agris. En ipse capellas
protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
spem gregis, a!, silice in nuda conixa reliquit.
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
de caelo tactas memini praedicere quercus.
Sed tamen iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
T. Urbem quam dicunt Romam, Meliboee, putavi
stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
noram, sic parvis componere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes
quantum lenta solent inter viburna cupressi.

[Ir a la página principal] 


Virgilio, Eneida 4, vv. 9–29

Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes!
quem sese ore ferens! quam forti pectore et armis!
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
jactatus fatis! quae bella exhausta canebat!
Si mihi non animo fixum immotumque sederet
ne cui me vinclo vellem sociare jugali
postquam primus amor deceptam morte fefellit,
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
conjugis, et sparsos fraterna caede Penates,
solus hic inflexit sensus animumque labantem
impulit: agnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
pallentes umbras Erebi, noctemque profundam,
ante, Pudor, quam te violo aut tua jura resolvo.
Ille meos primus qui me sibi junxit amores
abstulit: ille habeat secum servetque sepulcro.

[Ir a la página principal] 


Horacio, Odas 1.25

Parcius junctas quatiunt fenestras
jactibus crebris juvenes protervi,
nec tibi somnos adimunt, amatque
  janua limen,

quae prius multum facilis movebat
cardines. Audis minus et minus jam:
"Me tuo longas pereunte noctes,
  Lydia, dormis?"

Invicem moechos anus arrogantes
flebis in solo levis angiportu
Thracio bacchante magis sub inter-
  lunia vento,

cum tibi flagrans amor et libido
quae solet matres furiare equorum
saeviet circa jecur ulcerosum,
  non sine questu

laeta quod pubes hedera virenti
gaudeat pulla magis atque myrto,
aridas frondes hiemis sodali
  dedicet Euro.

[Ir a la página principal] 


Horacio, Odas 1.38

Persicos odi, puer, apparatus:
displicent nexae philyra coronae;
mitte sectari rosa quo locorum
  sera moretur.
Simplici myrto nihil allabores
sedulus curo: neque te ministrum
dedecet myrtus neque me sub arta
  vite bibentem.

[Ir a la página principal] 


Horacio, Odas 2.14

Eheu fugaces, Postume, Postume,
labuntur anni, nec pietas moram
  rugis et instanti senectae
    afferet indomitaeque morti,

non si trecenis, quotquot eunt dies,
amice, places illacrimabilem
  Plutona tauris, qui ter amplum
    Geryonen Tityonque tristi

compescit unda, scilicet omnibus,
quicumque terrae munere vescimur,
  enaviganda, sive reges
    sive inopes erimus coloni.

Frustra cruento Marte carebimus
fractisque rauci fluctibus Hadriae,
  frustra per autumnos nocentem
    corporibus metuemus Austrum:

visendus ater flumine languido
Cocytos errans, et Danai genus
  infame, damnatusque longi
    Sisyphus Aeolides laboris.

Linquenda tellus et domus et placens
uxor, neque harum quas colis arborum
  te praeter invisas cupressos
    ulla brevem dominum sequetur.

Absumet heres Caecuba dignior
servata centum clavibus, et mero
  tinguet pavimentum superbo,
    pontificum potiore cenis.

[Ir a la página principal] 


Horacio, Odas 3.9

  Donec gratus eram tibi,
nec quisquam potior bracchia candidae
  cervici juvenis dabat,
Persarum vigui rege beatior.

  Donec non alia magis
arsisti, neque erat Lydia post Chloen,
  multi Lydia nominis
Romana vigui clarior Ilia.

  Me nunc Thressa Chloe regit,
dulces docta modos et citharae sciens,
  pro qua non metuam mori,
si parcent animae fata superstiti.

  Me torret face mutua
Thurini Calais filius Ornyti,
  pro quo bis patiar mori,
si parcent puero fata superstiti.

  Quid si prisca redit Venus,
diductosque jugo cogit aeneo?
  si flava excutitur Chloe,
rejectaeque patet janua Lydiae?

  Quamquam sidere pulchrior
ille est, tu levior cortice et improbo
  iracundior Hadria,
tecum vivere amem, tecum obeam libens.

[Ir a la página principal] 


Horacio, Odas 3.30

Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis

annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
vitabit Libitinam: usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium

scandet cum tacita virgine pontifex:
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnavit populorum, ex humili potens

princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. Sume superbiam
quaesitam meritis, et mihi Delphica
lauro cinge volens, Melpomene, comam.

[Ir a la página principal] 


Horacio, Épodos 2, vv.1–36

Beatus ille qui procul negotiis,
  ut prisca gens mortalium,
paterna rura bobus exercet suis
  solutus omni fenore:
neque excitatur classico miles truci
  neque horret iratum mare,
forumque vitat et superba civium
  potentiorum limina.
Ergo aut adulta vitium propagine
  altas maritat populos,
aut in reducta valle mugientium
  prospectat errantes greges,
inutilesve falce ramos amputans
  feliciores inserit,
aut pressa puris mella condit amphoris,
  aut tondet infirmas oves,
vel cum decorum mitibus pomis caput
  Autumnus agris extulit,
ut gaudet insitiva decerpens pira
  certantem et uvam purpurae,
qua muneretur te, Priape, et te, pater
  Silvane, tutor finium.
Libet jacere modo sub antiqua ilice,
  modo in tenaci gramine:
labuntur altis interim ripis aquae,
  queruntur in silvis aves,
fontesque lymphis obstrepunt manantibus,
  somnos quod invitet leves.
At cum tonantis annus hibernus Jovis
  imbres nivesque comparat,
aut trudit acris hinc et hinc multa cane
  apros in obstantes plagas,
aut amite levi rara tendit retia
  turdis edacibus dolos,
pavidumque leporem et advenam laqueo gruem
  jucunda captat praemia.

[Ir a la página principal] 


Ovidio, Tristes 3.4b

Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursae
  me tenet, adstricto terra perusta gelu.
Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
  vixque satis noti nomina pauca loci.
Ulterius nihil est nisi non habitabile frigus:
  heu quam vicina est ultima terra mihi!
at longe patria est, longe carissima coniunx,
  quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
  corpore: sunt animo cuncta videnda meo.
ante oculos errant domus Urbsque et forma locorum,
  acceduntque suis singula facta locis.
Conjugis ante oculos sicut praesentis imago:
  illa meos casus ingravat, illa levat;
ingravat hoc quod abest, levat hoc quod praestat amorem,
  impositumque sibi firma tuetur onus.
Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
  dicere quos cupio nomine quemque suo;
sed timor officium cautus compescit, et ipsos
  in nostro poni carmine nolle puto.
Ante volebatis, gratique erat instar honoris
  versibus in nostris nomina vestra legi;
quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemq
  alloquar, et nulli causa timoris ero,
nec meus indicio latitantes versus amicos
  protrahet. Occulte, si quis amavit, amet.
Scite tamen, quamvis longa regione remotus
  absim, vos animo semper adesse meo,
et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate,
  fidam projecto neve negate manum –
prospera sic maneat vobis fortuna, nec umquam
  contacti simili sorte rogetis idem.

[Ir a la página principal] 


Marcial 3.44

Occurrit tibi nemo quod libenter,
quod, quacumque venis, fuga est et ingens
circa te, Ligurine, solitudo,
quid sit, scire cupis? Nimis poeta es.
Hoc valde vitium periculosum est.
Non tigris catulis citata raptis,
non dipsas medio perusta sole,
nec sic scorpios improbus timetur.
Nam tantos, rogo, quis ferat labores?
Et stanti legis et legis sedenti,
currenti legis et legis cacanti.
In thermas fugio: sonas ad aurem.
Piscinam peto: non licet natare.
Ad cenam propero: tenes euntem.
Ad cenam venio: fugas edentem.
Lassus dormio: suscitas jacentem.
Vis quantum facias mali videre?
Vir justus, probus, innocens timeris.

[Ir a la página principal] 


 

Marcial 5.34

Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam
  oscula commendo deliciasque meas,
parvola ne nigras horrescat Erotion umbras
  oraque Tartarei prodigiosa canis.
Impletura fuit sextae modo frigora brumae,
  vixisset totidem ni minus illa dies.
Inter tam veteres ludat lasciva patronos,
  et nomen blaeso garriat ore meum.
Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi,
  terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.

[Ir a la página principal] 


Juvenal 3, vv. 193–211

Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
magna parte sui; nam sic labentibus obstat
vilicus, et veteris rimae cum texit hiatum,
securos pendente jubet dormire ruina.
Vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli
nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola transfert
Ucalegon, tabulata tibi jam tertia fumant,
tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.
Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
ornamentum abaci, nec non et parvolus infra
cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron;
jamque vetus Graecos servabat cista libellos,
et divina opici rodebant carmina mures.
Nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
perdidit infelix totum nihil. Ultimus autem
aerumnae est cumulus quod nudum et frusta rogantem
nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit.

[Ir a la página principal] 


Juvenal 3, vv. 278–301

Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
dat poenas: noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus.
Ergo non aliter poterit dormire: quibusdam
somnum rixa facit. Sed quamvis improbus annis
atque mero fervens, cavet hunc quem coccina laena
vitari jubet et comitum longissimus ordo,
multum praeterea flammarum et aenea lampas.
Me, quem luna solet deducere vel breve lumen
candelae, cujus dispenso et tempero filum,
contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae,
si rixa est ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
Stat contra starique jubet: parere necesse est –
nam quid agas cum te furiosus cogat et idem
fortior? "Unde venis?" exclamat. "Cujus aceto,
cujus conche tumes? Quis tecum sectile porrum
sutor et elixi vervecis labra comedit?
Nil mihi respondes? Aut dic aut accipe calcem.
Ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?"
Dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde
irati faciunt. Libertas pauperis haec est:
pulsatus rogat et pugnis concisus adorat
ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

[Ir a la página principal] 


Adriano, fr.3 (Morel)

Animula vagula blandula,
hospes comesque corporis,
quae nunc abibis in loca
pallidula, rigida, nudula,
nec, ut soles, dabis jocos [...]

[Ir a la página principal]