IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
51
voluerat, congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum
agitaturus foret.
SELECCIÓN: Cap. CXII,1-2: Boco intenta mediar para conseguir la paz con la desconfianza de Yugurta.
At rex postero die Asparem, Iugurthae legatum, appellat dicitque sibi per Dabarem ex
Sulla cognitum posse condicionibus bellum poni: quam ob rem regis sui sententiam
exquireret. Ille laetus in castra Iugurthae proficiscitur. Deinde ab illo cuncta edoctus
properato itinere post diem octauum redit ad Bocchum et ei nuntiat Iugurtham cupere
omnia quae imperarentur facere, sed Mario parum confidere; saepe antea cum
imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse.
SELECCIÓN: Cap. CXIII,4-7 (supino 2º): Yugurta es traicionado, derrotado y apresado.
Tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit.
Deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis
amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillimum
visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis inermis, uti dictum erat,