IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
46
Bocchus cum peditibus, quos Volux, filius eius, adduxerat neque in priore pugna, in
itinere morati, affuerant, postremam Romanorum aciem invadunt. Tum Marius apud
primos agebat, quod ibi Iugurtha cum plurimis erat. Dein Numida cognito Bocchi adventu
clam cum paucis ad pedites conuertit.
RETO (3): Cap. CI,6 (parte): Yugurta informa en falso sobre la muerte de Mario.
Ibi Latine--nam apud Numantiam loqui didicerat--exclamat nostros frustra pugnare, paulo
ante Marium sua manu interfectum, simul gladium sanguine oblitum ostentans, quem in
pugna satis impigre occiso pedite nostro cruentauerat.
SELECCIÓN: Cap. CIII,1-2 y 4 (supino): Boco empieza a cambiar de opinión ante un ataque de Mario.
Marius interea exercitu in hibernaculis composito cum expeditis cohortibus et parte
equitatus proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam, quo Iugurtha perfugas omnis
praesidium imposuerat. Tum rursus Bocchus, seu reputando quae sibi duobus proeliis
venerant, seu admonitus ab aliis amicis, quos incorruptos Iugurtha reliquerat, ex omni
copia necessariorum quinque delegit, quorum et fides cognita et ingenia validissima erant.