Página 12 - yugurta

Versión de HTML Básico

IES “Fuente de la Peña” (Jaén)
SALUSTIO: “Bellum Iugurthinum” (SELECCIÓN de textos)
Departamento de Latín
Por: Jaime Morente Heredia (Profesor de Latín)
11
RETO (nivel 4): Cap.VIII,1
Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi atque nobiles, quibus divitiae bono
honestoque potiores erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti,
qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex
occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maximam virtutem, Romae
omnia venalia esse.
SELECCIÓN: Cap. VIII,2. (hasta “insuesceret”): Iugurta en Roma tras guerra numantina
Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit,
donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique
secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu
quibus largiri insuesceret:
RETO (nivel 4): Cap. IX,1-2 (carta de Scipión a Micipsa sobre el mérito de Iugurta)
Sic locutus cum litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia haec erat:
"Iugurthae tui in bello Numantino longe maxima virtus fuit, quam rem tibi certo scio
gaudio esse. Nobis ob merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa