![]()
LAS FORMAS NOMINALES
DEL VERBO
![]()
A continuación encontrarás una serie de frases sencillas con las que practicar los diversos usos de las formas nominales del verbo y su translación al castellano.
¡ No mires la solución!
Antes intenta comprenderlas por ti mismo. Después puedes comprobar si tu interpretación es correcta picando con el ratón en el número de cada una de ellas.
![]()
1.- Ad exercitum proficisci cupit.
2.- Constituit bellum facere et extrema omnia experiri.
3.- Hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti milites consistere coegerunt.
4.- Caesar primis diebus castra magnis operibus munire instituit.
5.- Confidere decet, timere non decet.
6.- Clodius tribunus plebis fieri cupit.
7.- Rebus suis contentum esse vera est felicitas.
8.- Ab his primo Marsi dissentire incipiunt.
9.- Legatos Caesari ad Pompeium sine periculo mittere licebat.
10.- Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorum (III,17,5).
11.- Constituunt communi consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius loci opportunitate gerere.
1.- Optimum factu credit exercitum augere.
2.- Legatos mittunt subsidium rogatum.
3.- Difficile dictu videtur.
4.- Aquatum ire iubet.
5.- Nihil dignum memoratu actum est.
6.- Totius fere Galliae legati ad Caesarem gratulatum convenerunt.
7.- Praedatum in agrum Romanum cohortes expeditas mittunt.
1.- Ea exspectatio desiderium decemuiros iterum creandi fecit.
2.- Patres intermiserant iam diu morem consulendi senatum.
3.- Plerisque uero libere decernendi potestas eripitur.
4.- Pari condicione ex muro ac turribus bellandi data se uirtute nostris adaequare non possunt.
5.- Nolo eam rem commemorando renovare.
6.- Dumnorix insuetus navigandi mare timebat.
7.- Multi patrimonia effuderunt inconsulte largiendo.
8.- Vix me teneo ab accusando.
9.- Non omnibus delendi urbem libido erat.
10.- Sed res ipsa cogit relinquere urbem nec hic aedificando inopem plebem vexare.
1.- Catilina erat paratus ad dissimulanda omnia.
2.- Comitiorum illi habendorum munus consensu iniungunt.
3.- Legibus condendis opera dabatur.
4.- Ipse cum equitatu antecedit ad castra exploranda Cornelia.
5.- Probat rem senatus de mittendis legatis.
6.- Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac provinciarum et regum appellandorum largitionibus movetur.
7.- Nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur.
8.- Iniuriam in eripiendis legionibus praedicat, crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribunis plebis.
9.- Ad ea perficienda opera Trebonius magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat.
10.- Comitia decemuiris creandis in trinum nundinum indicta sunt.
1.- Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam.
2.- Relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum a Pompeio in agrum Picenum.
3.- Legati ea ab Tusculo, praesidium orantes, nuntiant.
4.- Graecis Macedoniam accolentibus metus minuitur.
5.- His orationibus incitata plebs denis milibus aeris gravis reos condemnat. (5,12,1)
6.- Viderant eos milites Romani vagantes per agros et praedam prae se agentes.
7.- Sed dique et homines prohibuere redemptos uiuere Romanos.
8.- Ibi multa ipse secum volvens nocte intempesta cum paucis in castra profectus est.
9.- Saepe maiores vestrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt.
10.- Homines adulescentes summam potestatem nacti coepere senatum criminando plebem exagitare.
1.- Caesar pontem rescindi iubet.
2.- Micipsa facile Iugurtham occasurum sperabat.
3.- Nuntiatur Afranio magnos comitatus ad Caesarem ad flumen constitisse.
4.- Videt neque per vim neque per insidias opprimi posse hominem tam acceptum popularibus.
5.- Reliquas cohortes impedimentaque ad se traduci iubet.
6.- Sed Iugurtha sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum existimabat.
7.- Iugurtha respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse.
8.- Nam laetabatur intellegens civitatem periculis ereptam esse.
9.- Negabant nuper danda esse aera militibus.
10.- Iam castra oppugnari, iam partem hostium tendere ad urbem crediderant.
11.- Iugurtha respondere iussus est.
12.- Alii talem nuntium attulisse, alii non eventum belli exspectasse aut ex omnibus novissimi venisse videbantur.
13.- Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur.
14.- Eorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse.