|
| |
|
De Varrón, sobre los nombres de las monedas El as Pecuniae signatae vocabula sunt aeris et argenti haec: as ab aere; dupondius ab duobus ponderibus, quod unum pondus assipondium dicebatur; id ideo quod as erat libra pondo. Deinde ab numero reliquum dictum usque ad centussis, ut as singulari numero, ab tribus assibus tressis, et sic proportione usque ad nonussis.
El denario In denario numero hoc mutat,
quod primum est ab decem assibus decussis, secundum ab duobus decussibus
vicessis, quod dici solitum a duobus bicessis;
La onza Aeris minima pars sextula,
quod sexta pars unciae. Semuncia, quod dimidia pars unciae: se valet
dimidium, ut in selibra et semodio. Uncia ab uno. Sextans ab eo quod sexta
pars assis, ut quadrans quod quarta, et triens quod tertia pars. Semis,
quod semias, id est dimidium assis, ut supra dictum est. Septunx a septem
et uncia conclusum.
Ases dupondios y sestercios In argento nummi, id ab
Siculis: denarii, quod denos aeris valebant; quinarii, quod quinos;
sestertius, quod semis tertius. Dupondius enim et semis antiquus
sestertius: est et veteris consuetudinis, ut retro aere dicerent, ita ut
semis tertius, semis quartus, semis quintus pronuntiarent. Ab semis
tertius sestertius dictus.
La libra Nummi denarii decuma libella,
quod libram pondo as valebat et erat ex argento parva. Simbella, quod
libellae dimidium, quod semis assis. Terruncius a tribus unciis, quod
libellae ut haec quarta pars, sic quadrans assis. |
Varrón, De lingua latina V 36 |
|
|
|
|
De Isidoro de Sevilla, sobre los metales Descubrimiento de
los metales In notitiam autem formarum metalla ita
venerunt: dum enim quocumque casu ardentes silvae exquoquerent terram,
quae calefactis venis fudit rivos cuiuscumque structurae, sive igitur aes
illud fuerat sive aurum, quum in loca terrae depressiora decurreret,
sumpsit figuram, in quam illud vel profluens rivus vel excipiens lacuna
formaverat. Quarum rerum splendore capti homines quum ligatas adtollerent
massas, viderunt in ea terrae vestigia figurata; hincque excogitaverunt
liquefactas ad omnem formam posse deduci. El oro Aurum ab aura dictum, id est ab
splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat (...). Naturale enim est
ut metallorum splendor plus fulgeat luce alta repercussus. Hinc et aurarii
dicti, quorum fulgor splendidos reddit (...). La plata Argentum non longe a Graeca
appellatione distat; hoc enim argyron vocant. Cui mirum in modum
illud ut, dum candidum sit, inpressum corpori lineas nigras reddat.
Argentum vivum dictum quod excidat materias in quibus inicitur;
hoc et liquidum,
quia percurrit. Invenitur
specialiter in metallis sive in argentariis fornacibus guttarum
concretione tectis inhaerens, saepe etiam et in stercore vetustissimo
cloacarum vel puteorum limo. (...). Sobre el bronce Aes ab splendore aeris vocatum, sicut aurum et argentum. Apud antiguos autem prior aeris quam ferri cognitus usus. Acre quippe primi proscindebant terram, aere certamina belli gerebant, eratque in pretio magis aes; aurum vero et argentum propter inutilitatem reiciebantur. (...) Usus aeris postea transiit in simulacra, in vasa, in aedificiorum structuras; maxime et ad perpetuitatem monumentorum etiam publicae in eis constitutiones scriptae sunt. Cyprium aes in Cypro insula prius repertum, unde et vocatum, factum ex lapide aeroso, quem cadmiam vocant; et est ductile. Huic si addatur plumbum, colore purpureo fit. Uso antiguo del
bronce Antiquissimi nondum auro argentoque invento, aere utebantur. Nam prius aerea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea, qua coepit, et nomen retinuit. Unde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit, et ipsud solum recondebatur, auro argentoque nondum signato; ex quorum metallis quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde initium sumpsit. El oricalco
(latón) Aurichalcum dictum quod et splendorem
auri et duritiam aeris possideat. Est autem nomen
compositum ex lingua Latina et Graeca; aes enim sermone Graecorum
chalcos vocatur. Fit autem ex aere et igne multo, ac
medicaminibus perducitur ad aureum colorem. El dinero
(pecunia) Pecunia prius de
pecudibus et proprietatem habebat et nomen; de corio enim pecudum nummi
incidebantur et signabantur. Postea a Saturno aereus nummus inventus; ipse
enim signare nummos et scribi constituit. Propterca et aerarium Saturno a
gentilibus consecratum est. Alii, ut superius, pecuniam a pecudibus
appellaverunt, sicut a iuvando iumenta sunt dicta. Omne enim patrimonium
apud antiquos peculium dicebatur a pecudibus, in quibus eorum constabas
universa substancia; unde et pecuarius vocabatur qui erat dives, modo vero
pecuniosus. La moneda
(moneta) Moneta appellata
est quia monet ne qua fraus in metallo vel in pondere fiat. Nomisma est
solidus aureus vel argenteus sive aereus, qui ideo nomisma dicitur quia
nominibus principum effigiisque signatur. Prius nummus argyros
nuncupabatur, quia quam plurimum ex argento percutiebatur.
La moneda
(nummus) Nummi autem a
Numa Romanorum rege vocati sunt, qui eos primum apud Latinos imaginibus
notavit et titulo nominis sui praescripsit. Folles dicuntur a sacculo quo
conduntur, a continente id quod continetur appellatum.
La acuñación de
moneda In nomismate tria
quaeruntur: metallum, figura et pondus, Si ex his aliquid defuerit,
nomisma non erit. Tria sunt autem genera argenti et auri
et aeris: signatum, factum, infectum. Signatum est quod in nummis est;
factum, quod in vasis et signis; infectum, quod in massis; quod et grave
dicitur, id est massa. Sobre algunas
monedas Pondus dictum eo quod in statera
libratum pendeat; hinc et pensum. Abusive autem
pondus libra una est. Unde etiam dipondius dictum est, quasi
duo pondera; quod nomen adhuc in usu retinetur. (...) Siliqua
vicesima quarta pars solidi est, ab arbore, cuius semen est, vocabulum
tenens. (...)
Denarium autem dictum quia pro decem
nummis inputatur. Solidum nuncupatum, quia nihil illi deesse videtur;
solidum enim veteres integrum dicebant et totum. Ipse quoque nomisma
vocatur pro eo quod nominibus principum effigiisque signetur. Ab initio vero
unum nomisma unus argenteus erat. Solidum apud Latinos alio nomine sextula
dicitur, quod his sex uncia conpleatur. Hunc, ut diximus, vulgus aureum
solidum vocant; cuius tertiam partem ideo dixerunt tremissem, eo quod
solidum faciat ter missus (...). Haec et semuncia, quia semis habet de uncia (...). Vocatur quadrans quod unciae quartam partem adpendeat (...). Uncia dicta quod universitatem minorum ponderum sua unitate vinciat, id est conplectat (...) Libra duodecim unciis perficitur; et inde habetur perfecta ponderis genus quia tot constat unciis quot mensibus annus. |
Isidoro, Etimologías XVI 18 ss. |
|
|
|
|
Los romanos acuñaron moneda de oro y plata muy tardíamente Proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto. Populus Romanus ne argento quidem signato ante Phyrrhum regem devictum usus est. libralis —unde etiam nunc libella dicitur et dupondius— adpendebatur assis; quare aeris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item inpendia et dependere. |
Plinio, Historia Natural XXXIII 42 |
|
|
|
|
Servio Tulio fue el primero que acuñó moneda de bronce Servius rex primus signavit aes. antea rudi usos Romae
Timaeus tradit. Signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata.
maximus census |
Plinio, Historia Natural XXXIII 43 |
|
|
|
|
¿Cuándo se comenzó a acuñar moneda de plata en Roma? Argentum signatum anno urbis
CCCCLXXXV, Q. Ogulnio C. Fabio cos., quinque annis ante primum Punicum
bellum. et placuit denarium pro X libris aeris valere, quinarium pro V,
sestertium pro dupondio ac semisse. librale autem pondus aeris inminutum
est bello Punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, constitutumque
ut asses sextantario pondere ferirentur. ita quinque partes lucri factae,
dissolutumque aes alienum. |
Plinio, Historia Natural XXXIII 44 |
|
|
|
|
Temprana devaluación del denario Nota aeris eius fuit ex altera parte Ianus geminus, ex altera rostrum navis, in triente vero et quadrante rates. Quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea Hannibale urguente Q. Fabio Maximo dictatore asses unciales facti, placuitque denarium XVI assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimidium lucrata est, in militari tamen stipendio semper denarius pro X assibus datus est. |
Plinio, Historia Natural XXXIII 45 |
|
|
|
|
Bigatos, cuadrigatos y victoriatos Notae argenti fuere bigae atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. Mox lege Papiria semunciarii asses facti. Livius Drusus in tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit. is, qui nunc victoriatus appellatur, lege Clodia percussus est; antea enim hic nummus ex Illyrico advectus mercis loco habebatur. Est autem signatus Victoria, et inde nomen. |
Plinio, Historia natural XXXIII 46 |
|
|
|
|
¿Cuándo y con qué valor se acuñó el áureo? Aureus nummus post annos LI
percussus est quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios vicenos,
quod efficit in libram ratione sestertii, qui tunc erat, |
Plinio, Historia Natural XXXIII 47 |
|
|
|
|
Él erario, lleno a rebosar C. Caesar primo introitu urbis civili bello suo ex aerario protulit
laterum aureorum |
Plinio, Historia Natural XXXIII 56 |
|
|
|
|
Falsificación de moneda Miscuit denario triumvir Antonius ferrum, miscent aera falsae monetae, alii et ponderi subtrahunt, cum sit iustum LXXXIIII e libris signari. Igitur ars facta denarios probare, tam iucunda plebei lege, ut Mario Gratidiano vicatim totas statuas dicaverit. Mirumque, in hae artium sola vita discuntur et falsi denarii spectatur exemplar pluribusque veris denariis adulterinus emitur. |
Plinio, Historia Natural XXXIII 132 |
|
|
|
|
|
|
|
|
|
| TEXTOS - NOMISMA 2000 - F. MANZANERO | |