|
TEXTOS SOBRE
MITOLOGÍA |

|
|
Volver a
Anversos y
Reversos | |
|
|
|
Acerca
los dioses
Saturno
Saturnus
origo deorum et totius posteritatis a paganis designatur. Hunc Latini a
satu appellatum ferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineat rerum, vel a
temporis longitudine, quod saturetur annis. Unde et eum Graeci Cronos
nomen habere dicunt, id est tempus, quod filios suos fertur devorasse, hoc
est annos, quos tempus produxerit, in se revolvit, vel quod eo semina,
unde oriuntur, iterum redeunt.
Júpiter
Iovis
fertur a iuvando dictus, et Iuppiter quasi iuvans pater, hoc est, omnibus
praestans. Hunc et privato titulo Iovem Optimum dixerunt. Quem modo taurum
fingunt propter Europae raptum; fuit enim in navi cuius insigne erat
taurus: modo Danaes per imbrem aureum appetisse concubitum; ubi
intellegitur pudicitiam mulieris ab auro fuisse corruptam: modo in
similitudine aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit: modo
serpentea, quia reptaverit, et cygnum, quia cantaverit.
Jano
Ianum
dicunt quasi mundi vel caeli vel mensuum ianuam: duas Iani facies faciunt,
propter orientem et occidentem. Cum vero faciunt eum quadrifrontem et
Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc referunt, vel ad
quattuor elementa sive tempora.
Neptuno
Neptunum
aquas mundi praedicant; et dictus ab eis Neptunus, quasi nube tonans.
Vulcano
Vulcanum
volunt ignem; et dictus Vulcanus quasi volans candor, vel quasi volicanus,
quod per aerem volat. Ignis enim e nubibus nascitur. Unde etiam Homerus
dicit eum praecipitatum de acre in terras, quod omne fulmen de acre cadit.
ldcirco autem Vulcanus de femore lunonis fingitur natus, quod fulmina de
imo acre nascantur. Claudus
autem dicitur Vulcanus, quia per naturam numquam rectus est ignis.
Plutón
Pluton
Graece, Latine Diespiter vel Ditis pater; quem alii Orcum vocant, quasi
receptorem mortium.
Líber
Liberum
a liberamento appellatum volunt. Sed ideo coronam viteam et cornu habet,
quia cum grate et moderate vinum bibitur, laetitiam praestat; cum ultra
modum, excitat lites, id est quasi cornua dat.
Mercurio
Mercurium
sermonem interpretantur. Nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur
appellatus, quod sermo currat inter homines medius. Ideo et mercibus
praeest, quia inter vendentes et ementes sermo fit medius. Qui ideo
fingitur habere pinnas, quia citius verba discurrunt. Vnde et velox et
errans inducitur: alas eius in capite et in pedibus significara volucrem
fieri per acra sermonem.
Nuntium
dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. Ideo autem furti
magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. Virgam tenet, qua
serpentes dividit, id est venena. Nam bellantes ac dissidentes interpretum
oratione sedantur; unde secundum Livium legati pacis caduceatores
dicuntur. Sicut
enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat.
Hermes autem Graece dicitur
Marte
Martem
deum belli esse dicunt, et Martem appellatum quia per viros pugnatur, ut
sit Mars mas; licet et tria sint genera consuetudinum, sicut Scytharum,
ubi et feminae et viri in pugna eunt: Amazonum, ubi solae feminae:
Romanorum aliarumque gentium, ubi soli mares.
Apolo
Apollinem
quamvis divinatorem et medicum vellent, ipsum tamen etiam Solem dixerunt,
quasi solum. Ipsum Titan, quasi unum ex Titanis, qui adversus Iovem non
fecit.Ipsum Phoebum, quasi ephebum, hoc est adolescentem. Unde
et sol puer pingitur, eo quod cottidie oriatur et nova luce nascatur.
Pythium quoque eundem Apollinem vocari aiunt a Pythone inmensae molis
serpente, cuius non magis venena quam magnitudo terrebat.Hunc Apollo
sagittarum ictibus sternens nominis quoque spolia reportavit, ut Pythius
vocaretur.
Diana
Dianam
quoque germanam eius similiter lunam et viarum praesidem aiunt. Et ideo
ambo sagittas habere finguntur, quod ipsa duo sidera de caelo radios usque
ad terras emittant. Dianam autem vocatam quasi Duanam, quod luna et die et
nocte appareat.
Ceres
Cererem,
id est terram, a creandis frugibus adserunt dictam, appellantes eam
nominibus plurimis. Dicunt
etiam eam et Opem, quod opere melior fiat terra.
Proserpina
Proserpinam,
quod ex ea proserpiant fruges (adserunt dictam). Vestam, quod herbis vel
variis vestita sit rebus, vel a vi sua stando.
Cibeles
Eandem
et Tellurem et Matrem magnam fingunt, turritam cum tympano et gallo et
strepitu cymbalorum. Matrem vocatam, quod plurima pariat; magnam, quod
cibum gignat; almam, quia universa animalia fructibus suis alit. Est enim
alimentorum nutrix terra. Quod simulacrum eius cum clavi fingitur, quia
tellus hieme clauditur, vere aperitur ut fruges nascantur. Quod coronam,
ostendit superpositas terrae civitates quasi insignitas turribus constare.
Vesta
Eandem
Vestam et ignem esse perhibent, quia terram ignem habere non dubium est,
ut ex Aetna Vulcanoque datur intellegi. Et ideo virginem putant, quia
ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippc qui
omnia quae arripuerit absumat.
Juno
Iunonem
dicunt quasi ianonem, id est ianuam, pro purgatione feminarum, eo quod
quasi portas matrum natorum pandat, et nubentum maritis. Sed hoc
philosophi. Poetae autem Iunonem Iovis adserunt sororem et coniugem: ignem
enim et acrem Iovem, aquam et terram Iunonem interpretantur; quorum duorum
permixtione universa gignuntur.
Minerva
Minerva
apud Graecos Athena dicitur, id est, femina. Apud
Latinos autem Minervam vocatam quasi deam et munus artium variarum. Hanc
enim inventricem multorum ingeniorum perhibent, et inde eam artem et
rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri.
Quae
ratio, quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et
cerebro, ideo eam dicunt de capite Iovis esse natam, quia sensus
sapientis, qui invenit omnia, in capite est. ln cuius pectore ideo caput
Gorgonis fingitur. |
Isidoro, Etimologías VIII 11) |
|
|
|
|
El Caos
Ante mare et terras et quod tegit omnia
caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere chaos:
rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque
eodem non bene iunctarum discordia semina rerum. |
Ovidio, Metamorfosis
I 5-9 |
|
|
|
|
El templo de Jano
Quibus cum inter bella adsuescere videret non posse
(...), mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum ad
infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis esse
civitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret. Bis deinde
post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum
primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt ut
videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra
marique parta. |
T. Livio, I
19 |
|
|
|
|
Venus engaña a Vulcano
Vulcanus cum resciit Venerem cum Marte clam concumbere et
se virtuti eius obsistere non posse, catenam ex adamante fecit et circum
lectum posuit, ut Martem astutia deciperet. Ille cum ad constitutum
venisset, concidit cum Venere in plagas adeo, ut se exsolvere non posset.
Id Sol cum Vulcano nuntiavisset, ille eos nudos cubantes vidit; deos omnis
convocavit; qui ut viderunt, riserunt. Ex eo Martem, id ne faceret, pudor
terruit. Ex eo conceptu nata est Harmonia, cui Minerva et Vulcanus vestem
sceleribus tinctam muneri dederunt, ob quam rem progenies eorum scelerata
exstitit. Soli autem Venus ob indicium ad progeniem eius semper fuit
inimica. |
Higino,
Fábulas |
|
|
|
|
Euristeo encarga a Hércules los doce
trabajos
Infans
cum esset, dracones duos duabus manibus necavit, quos Iuno miserat, unde
primigenius est dictus. Leonem Nemaeum, quem Luna nutrierat in antro
amphistomo atrotum, necavit, cuius pellem pro tegumento habuit. Hydram
Lernaeam Typhonis filiam cum capitibus novem ad fontem Lernaeum
interfecit. Haec tantam vim veneni habuit, ut afflatu homines necaret, et
si quis eam dormientem transierat, vestigia eius afflabat et maiori
cruciatu moriebatur.
Hanc
Minerva monstrante interfecit et exinteravit et eius felle sagittas suas
tinxit; itaque quicquid postea sagittis fixerat, mortem non effugiebat,
unde postea et ipse periit in Phrygia. Aprum Erymanthium occidit. Cervum
ferocem in Arcadia cum cornibus aureis vivum in conspectu Eurysthei regis
adduxit.
Aves
Stymphalides in insula Martis, quae emissis pennis suis iaculabantur,
sagittis interfecit. Augeae regis stercus bobile uno die purgavit, maiorem
partem Iove adiutore; flumine ammisso totum stercus abluit. Taurum, cum
quo Pasiphae concubuit, ex Creta insula Mycenis vivum adduxit. Diomedem
Thraciae regem et equos quattuor eius, qui carne humana vescebantur, cum
Abdero famulo interfecit; equorum autem nomina Podargus Lampon Xanthus
Dinus.
Hippolyten
Amazonam, Martis et Otrerae reginae filiam, cui reginae Amazonis balteum
detraxit; tum Antiopam captivam Theseo donavit. Geryonem Chrysaoris filium
trimembrem uno telo interfecit. Draconem immanem Typhonis filium, qui mala
aurea Hesperidum servare solitus erat, ad montem Atlantem interfecit, et
Eurystheo regi mala attulit. Canem Cerberum Typhonis filium ab inferis
regi in conspectum adduxit. |
Higino,
Fábulas |
|
|
|
|
El Juicio de Paris
Iovis
cum Thetis Peleo nuberet, ad epulum dicitur omnis deos convocasse excepta
Eride, id est Discordia, quae cum postea supervenisset nec admitteretur ad
epulum, ab ianua misit in medium malum, dicit, quae esset formosissima,
attolleret.
Iuno
Venus Minerva formam sibi vindicare coeperunt, inter quas magna discordia
orta, Iovis imperat Mercurio, ut deducat eas in Ida monte ad Alexandrum
Paridem eumque iubeat iudicare. Cui Iuno, si secundum se iudicasset,
pollicita est in omnibus terris eum regnaturum, divitem praeter ceteros
praestaturum; Minerva, si inde victrix discederet, fortissimum inter
mortales futurum et omni artificio scium; Venus autem Helenam Tyndarei
filiam formosissimam omnium mulierum se in coniugium dare
promisit.
Paris
donum posterius prioribus anteposuit Veneremque pulcherrimam esse
iudicavit; ob id Iuno et Minerva Troianis fuerunt infestae. Alexander
Veneris impulsu Helenam a Lacedaemone ab hospite Menelao Troiam abduxit
eamque in coniugio habuit cum ancillis duabus Aethra et Thisadie, quas
Castor et Pollux captivas ei assignarant, aliquando reginas. |
Higino,
Fábulas |
|
|
|
|
Numa instituye los
sacerdocios
Tum sacerdotibus creandis animum adiecit,
quamquam ipse plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem
pertinent. Sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes
reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis
desererentur flaminem Iovi adsiduum sacerdotem creavit insignique eum
ueste et curuli regia sella adornavit.
Huic duos flamines adiecit, Marti unum,
alterum Quirino, virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et
genti conditoris haud alienum. His ut adsiduae templi antistites essent
stipendium de publico statuit; virginitate aliisque caerimoniis
venerabiles ac sanctas fecit.
Salios item duodecim Marti Gradivo legit,
tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen;
caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire
canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit.
Pontificem deinde Numam Marcium Marci
filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque
attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent,
atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur. |
T. Livio, I
20 |
|
|
|
|
La disciplina etrusca
Maiores statas sollemnesque caerimonias
pontificum scientia, bene gerendarum rerum auctoritates augurum
observatione, Apollinis praedictiones vatum libris, portentorum
depulsi<one>s Etrusca disciplina explicari voluerunt. prisco etiam
instituto rebus divinis opera datur, cum aliquid conmendandum est,
precatione, cum exposcendum, voto, cum solvendum, gratulatione, cum
inquirendum vel extis vel sortibus, inpetrito, cum sollemni ritu
peragendum, sacrificio, quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes
procurantur. |
V. Máximo, I
1 |
|
|
|
|
Sobre los nombres de los
sacerdocios
Sacerdotes universi a sacris
dicti. Pontifices, ut Scaevola Quintus pontifex maximus dicebat, a posse
et facere, ut potentifices. Ego a ponte arbitror: nam ab his Sublicius est
factus primum ut restitutus saepe, cum ideo sacra et uls et cis Tiberim
non mediocri ritu fiant. Curiones dicti a curiis, qui fiunt ut in his
sacra faciant.
Flamines, quod in Latio
capite velato erant semper ac caput cinctum habebant filo, filamines
dicti. Horum singuli cognomina habent ab eo deo cui sacra faciunt; sed
partim sunt aperta, partim obscura: aperta ut Martialis, Volcanalis;
obscura Dialis et Furinalis, cum Dialis ab Iove sit (Diovis enim),
Furinalis a Furrina, cuius etiam in fastis feriae Furinales sunt. Sic
flamen Falacer a divo patre Falacre.
Salii ab salitando, quod
facere in comitiis in sacris quotannis et solent et debent. Luperci, quod
Lupercalibus in Lupercali sacra faciunt. Fratres Arvales dicti qui sacra
publica faciunt propterea ut fruges ferant arva: a ferendo et arvis
Fratres Arvales dicti. Sunt qui a fratria dixerunt: fratria est Graecum
vocabulum partis hominum, ut Neapoli etiam nunc. Sodales Titii ab avibus
titiantibus dicti, quas in auguriis certis observare solent.
Fetiales, quod fidei publicae
inter populos praeerant: nam per hos fiebat ut iustum conciperetur bellum,
et inde desitum, ut foedere fides pacis constitueretur. Ex his
mittebantur, ante quam conciperetur, qui res repeterent, et per hos etiam
nunc fit foedus, quod fidus Ennius scribit dictum.
|
Varrón, De lingua
Latina V 15 |
|
|
|
|
Apolo y los oráculos
Phoebe, fave: novus
ingreditur tua templa sacerdos:
huc age cum
cithara carminibusque veni.
nunc te vocales
impellere pollice chordas,
nunc precor ad
laudes flectere verba meas.
ipse triumphali
devinctus tempora lauro,
dum cumulant
aras, ad tua sacra veni.
sed nitidus
pulcherque veni: nunc indue vestem
sepositam,
longas nunc bene pecte comas,
qualem te memorant
Saturno rege fugato
victori laudes
concinuisse Iovi.
tu procul eventura
vides, tibi deditus augur
scit bene quid
fati provida cantet avis;
tuque regis sortes,
per te praesentit haruspex,
lubrica signavit
cum deus exta notis;
te duce Romanos
numquam frustrata Sibylla,
abdita quae
senis fata canit pedibus.
Phoebe, sacras
Messalinum sine tangere chartas
vatis, et ipse
precor quid canat illa doce.
haec dedit Aeneae
sortes, postquam ille parentem
dicitur et
raptos sustinuisse Lares
nec fore credebat
Romam, cum maestus ab alto
Ilion ardentes
respiceretque deos. |
Tibulo, Carmina
II 5, 1-22 |
|
|
|
Los Libros Sibilinos
Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum
iniit vocato senatu, ab dis orsus, cum edocuisset patres plus neglegentia
caerimoniarum quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio
consule esse quaeque piacula irae deum essent ipsos deos consulendos esse,
pervicit ut, quod non ferme decernitur nisi cum taetra prodigia nuntiata
sunt, decemuiri libros Sibyllinos adire iuberentur.
Qui inspectis fatalibus libris rettulerunt patribus, quod
eius belli causa votum Marti foret, id non rite factum de integro atque
amplius faciundum esse, et Iovi ludos magnos et aedes Veneri Erycinae ac
Menti vovendas esse, et supplicationem lectisterniumque habendum, et ver
sacrum vovendum si bellatum prospere esset resque publica in eodem quo
ante bellum fuisset statu permansisset. Senatus, quoniam Fabium belli cura
occupatura esset, M. Aemilium praetorem, ex collegii pontificum sententia
omnia ea ut mature fiant, curare iubet. |
T. Livio, XXII
9 |
|
|
|
Los auspicios
Apud antiquos non solum publice, sed etiam privatim
nihil gerebatur nisi auspicio prius sumpto. Quo ex more nuptiis etiam nunc
auspices interponuntur, qui, quamvis auspicia petere desierint, ipso tamen
nomine veteris consuetudinis vestigia usurpantur. |
V. Máximo, II 1,
1 |
|
|
|
|
Los dioses que presiden la
agricultura
Et quoniam, ut aiunt, dei facientes
adiuvant, prius invocabo eos, nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed
duodecim deos Consentis; neque tamen eos urbanos, quorum imagines adforum
auratae stant, sex mares et feminae totidem, sed illos XII deos, qui
maxime agricolarum duces sunt.
Primum, qui omnes fructos agri culturae
caelo et terra continent, Iovem et Tellurem: itaque, quod ii parentes,
magni dicuntur, Iuppiter pater appellatur, Tellus terra mater. Secundo
Solem et Lunam, quorum tempora observantur, cum quaedam seruntur
etconduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime
necessari ad victum: ab his enim cibus et potio venit e fundo.
Quarto Robigum ac Floram, quibus
propitiis neque robigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non
tempestive florent. Itaque publice Robigo feriae Robigalia, Florae ludi
Floralia instituti. Item adveneror Minervam et Venerem, quarum unius
procuratio oliveti, alterius hortorum; quo nomine rustica Vinalia
instituta. Nec non etiam precor Lympham ac Bonum Eventum, quoniam sine
aqua omnis arida ac misera agri cultura, sine successu ac bono eventu
frustratio est, non cultura. |
Varrón, De agri
cultura I 1 |
|
|
|
|
Los bosques sagrados
Haec
fuere numinum templa, priscoque ritu simplicia rura etiam nunc deo
praecellentem arborem dicant. Nec magis auro fulgentia atque ebore
simulacra quam lucos et in iis silentia ipsa adoramus. Arborum genera
numinibus suis dicata perpetuo servantur, ut Iovi aesculus, Apollini
laurus, Minervae olea, Veneri myrtus, Herculi populus. Quin et Silvanos
Faunosque et dearum genera silvis ac sua numina tamquam
e caelo attributa credimus. |
Plinio, Historia
Natural, XII 3 |
|
|
|
|
Una postura escéptica
Quapropter
effigiem dei formamque quaerere inbecillitatis humanae reor. Quisquis est
deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus
visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. innumeros
quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam,
Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos
omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit. |
Plinio, Historia
Natural II 14 |
|
|
|
|
El hombre imagina a los dioses a su imagen y
semejanza
Matrimonia
quidem inter deos credi tantoque aevo ex iis neminem nasci et alios esse
grandaevos semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris,
aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes morientesque,
puerilium prope deliramentorum est, sed super omnem inpudentiam, adulteria
inter ipsos fingi, mox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et
scelerum, numina. Deus est mortali iuvare mortalem, et haec ad aeternam
gloriam via. |
Plinio, Historia
Natural II 17-18 |
|
|
|
|
La diosa Fortuna
Invenit
tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo
minus etiam plana de deo coniectatio esset. Toto quippe mundo et omnibus
locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nominatur,
una accusatur, rea una agitur, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur
et cum conviciis colitur, volubilis que, a plerisque vero et caeca
existimata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque fautrix. huic
omnia expensa, huic feruntur accepta, et in tota ratione mortalium sola
utramque paginam facit, adeoque obnoxiae sumus sortis, ut prorsus ipsa pro
deo sit qua deus probatur incertus. |
Plinio, Historia
Natural II 22 |
|
|
|
|
La debilidad humana
Ecce
fulgurum monitus, oraculorum praescita, haruspicum praedicta atque etiam
parva dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum. Divus Augustus
prodidit laevum sibi calceum praepostere inductum quo die seditione
militari prope adflictus est. quae singula inprovidam mortalitatem
involvunt, solum ut inter ista vel certum sit nihil esse certi nec
quicquam miserius homine aut superbius.
Ceteris
quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas
sufficit, uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de
pecunia, ambitione superque de morte non cogitant. |
Plinio, Historia
Natural II 24-25 |
|
|
|
|
Aquiles
Thetis Nereis cum sciret Achillem filium suum, quem ex
Peleo habebat, si ad Troiam expugnandam isset, periturum, commendavit eum
in insulam Scyron ad Lycomedem regem, quem ille inter virgines filias
habitu femineo servabat nomine mutato; nam virgines Pyrrham nominarunt,
quoniam capillis flavis fuit et Graece rufum "pyrrhon" dicitur. Achivi
autem cum rescissent ibi eum occultari, ad regem Lycomeden oratores
miserunt, qui rogarent, ut eum adiutorium Danais mitteret.
Rex cum negaret apud se esse, potestatem eis fecit, ut in
regia quaererent. Qui cum intellegere non possent, quis esset eorum,
Ulixes in regio vestibulo munera feminea posuit, in quibus clipeum et
hastam, et subito tubicinem iussit canere armorumque crepitum et clamorem
fieri iussit. Achilles hostem arbitrans adesse vestem muliebrem dilaniavit
atque clipeum et hastam arripuit. Ex hoc est cognitus suasque operas
Argivis promisit et milites Myrmidones. |
Higino |
|
|
|
|
Ulises
Agamemnon
et Menelaus Atrei filii cum ad Troiam oppugnandam coniuratos duces
ducerent, in insulam Ithacam ad Ulixem Laertis filium venerunt, cui erat
responsum, si ad Troiam isset, post vicesimum annum solum sociis perditis
egentem domum rediturum. Itaque cum sciret ad se oratores venturos,
insaniam simulans pileum sumpsit et equum cum bove iunxit ad aratrum. Quem
Palamedes ut vidit, sensit simulare atque Telemachum filium eius cunis
sublatum aratro ei subiecit et ait "Simulatione deposita inter coniuratos
veni." Tunc Ulixes fidem dedit se venturum; ex eo Palamedi infestus
fuit.
|
Higino
Fábulas |
|
|
|
|
La guerra de Troya
Achivi cum per decem annos Troiam capere
non possent, Epeus monitu Minervae equum mirae magnitudinis ligneum fecit
eoque sunt collecti Menelaus Ulixes Diomedes Thessander Sthenelus Acamas
Thoas Machaon Neoptolemus; et in equo scripserunt DANAI MINERVAE DONO
DANT, castraque transtulerunt Tenedo. Id Troiani cum viderunt arbitrati
sunt hostes abisse; Priamus equum in arcem Minervae duci imperavit,
feriatique magno opere ut essent, edixit; id vates Cassandra cum
vociferaretur inesse hostes, fides ei habita non est. Quem in arcem cum
statuissent et ipsi noctu lusu atque vino lassi obdormissent, Achivi ex
equo aperto a Sinone exierunt et portarum custodes occiderunt sociosque
signo dato receperunt et Troia sunt potiti.
Laocoon Capyos filius Anchisae
frater Apollinis sacerdos contra voluntatem Apollinis cum uxorem duxisset
atque liberos procreasset, sorte ductus, ut sacrum faceret Neptuno ad
litus. Apollo occasione data a Tenedo per fluctus maris dracones misit
duos qui filios eius Antiphantem et Thymbraeum necarent, quibus Laocoon
cum auxilium ferre vellet, ipsum quoque nexum necaverunt. Quod Phryges
idcirco factum putarunt, quod Laocoon hastam in equum Troianum
miserit.
Priamo Polydorus filius ex Hecuba cum
esset natus, Ilionae filiae suae dederunt eum educandum, quae Polymnestori
regi Thracum erat nupta, quem illa pro filio suo educavit; Deipylum autem,
quem ex Polymnestore procreaverat, pro suo fratre educavit, ut, si alteri
eorum quid foret, parentibus praestaret. Sed cum Achivi Troia capta prolem
Priami exstirpare vellent, Astyanacta Hectoris et Andromachae filium de
muro deiecerunt et ad Polymnestorem legatos miserunt, qui ei Agamemnonis
filiam nomine Electram pollicerentur in coniugium et auri magnam copiam,
si Polydorum Priami filium interfecisset. Polymnestor legatorum dicta non
repudiavit Deipylumque filium suum imprudens occidit arbitrans se
Polydorum filium Priami interfecisse. Polydorus autem ad oraculum
Apollinis de parentibus suis sciscitatum est profectus, cui responsum est
patriam incensam, patrem occisum, matrem in servitute teneri. Cum inde
rediret et vidit aliter esse ac sibi responsum fuit ratus se Polymnestoris
esse filium, ab sorore Ilionea inquisivit, quid ita aliter sortes
dixissent; cui soror, quid veri esset, patefecit et eius consilio
Polymnestorem luminibus privavit atque interfecit. |
Higino,
Fábulas |
|
|
|
|
El retorno de Ulises
Ulixes
cum ab Ilio in patriam Ithacam rediret, tempestate ad Ciconas est delatus,
quorum oppidum Ismarum expugnavit praedamque sociis distribuit. Inde ad
Lotophagos, homines minime malos, qui loton ex foliis florem procreatum
edebant, idque cibi genus tantam suavitatem praestabat, ut, qui gustabant,
oblivionem caperent domum reditionis.
Ad
eos socii duo missi ab Ulixe cum gustarent herbas ab eis datas, ad naves
obliti sunt reverti, quos vinctos ipse reduxit. Inde ad Cyclopem
Polyphemum Neptuni filium. Huic responsum erat ab augure Telemo Eurymi
filio, ut caveret, ne ab Ulixe excaecaretur. Hic media fronte unum oculum
habebat et carnem humanam epulabatur. Qui postquam pecus in speluncam
redegerat, molem saxeam ingentem ad ianuam opponebat. Qui Ulixem cum
sociis inclusit sociosque eius consumere coepit.
Ulixes
cum videret eius immanitati atque feritati resistere se non posse, vino,
quod a Marone acceperat, eum inebriavit seque "Utin" vocari dixit. Itaque
cum oculum eius trunco ardenti exureret, ille clamore suo ceteros Cyclopas
convocavit eisque spelunca praeclusa dixit: "Utis me excaecat." Illi
credentes eum deridendi gratia dicere neglexerunt. At Ulixes socios suos
ad pecora alligavit et ipse se ad arietem et ita
exierunt.
Ad
Aeolum Hellenis filium, cui ab Iove ventorum potestas fuit tradita; is
Ulixem hospitio libere accepit follesque ventorum ei plenos muneri dedit.
Socii vero aurum argentumque credentes cum accepissent et secum partiri
vellent, folles clam solverunt ventique evolaverunt. Rursum ad Aeolum est
delatus, a quo eiectus est, quod videbatur Ulixes numen deorum infestum
habere.
Ad
Laestrygonas, quorum rex fuit Antiphates [. . .] devoravit navesque eius
undecim confregit excepta nave, qua sociis eius consumptis evasit in
insulam Aenariam ad Circen Solis filiam, quae potione data homines in
feras bestias commutabat. Ad quam Eurylochum cum viginti duobus sociis
misit, quos illa ab humana specie immutavit.
Eurylochus
timens, qui non intraverat, inde fugit et Ulixi nuntiavit, qui solus ad
eam se contulit; sed in itinere Mercurius ei remedium dedit monstravitque,
quomodo Circen deciperet. Qui postquam ad Circen venit et poculum ab ea
accepit, remedium Mercurii monitu coniecit ensemque strinxit minatus, nisi
socios sibi restitueret, se eam interfecturum.
Tunc
Circe intellexit non sine voluntate deorum id esse factum; itaque fide
data se nihil tale commissuram socios eius ad pristinam formam restituit,
ipsa cum eodem concubuit, ex quo filios duos procreavit, Nausithoum et
Telegonum. Inde proficiscitur ad lacum Avernum, ad inferos descendit,
ibique invenit Elpenorem socium suum, quem ad Circen reliquerat,
interrogavitque eum, quomodo eo pervenisset; cui Elpenor respondit se
ebrium per scalam cecidisse et cervices fregisse et deprecatus est eum,
cum ad superos rediret, se sepulturae traderet et sibi in tumulo
gubernaculum poneret.
Ibi
et cum matre Anticlia est locutus de fine errationis suae. Deinde ad
superos reversus Elpenorem sepelivit et gubernaculum ita, ut rogaverat, in
tumulo ei fixit. Tum ad Sirenas Melpomenes Musae et Acheloi filias venit,
quae partem superiorem muliebrem habebant, inferiorem autem gallinaceam.
Harum fatum fuit tam diu vivere, quam diu earum cantum mortalis audiens
nemo praetervectus esset.
Ulixes
monitus a Circe Solis filia sociis cera aures obturavit seque ad arborem
malum constringi iussit et sic praetervectus est. Inde ad Scyllam Typhonis
filiam venit, quae superiorem corporis partem muliebrem, inferiorem ab
inguine piscis, et sex canes ex se natos habebat; eaque sex socios Ulixis
nave abreptos consumpsit.
In
insulam Siciliam ad Solis pecus sacrum venerat, quod socii eius cum
coquerent, in aeneo mugiebat; monitus, id ne attingeret, ab Tiresia et a
Circe monitus Ulixes; itaque multos socios ob eam causam ibi amisit, ad
Charybdinque perlatus, quae ter die obsorbebat terque eructabat, eam
monitu Tiresiae praetervectus est. Sed ira Solis, quod pecus eius erat
violatum (cum in insulam eius venisset et monitu Tiresiae vetuerit
violari, cum Ulixes condormiret socii involarunt pecus; itaque cum
coquerent, carnes ex aeneo dabant balatus), ob id Iovis navem eius fulmine
incendit.
Ex
his locis errans naufragio facto sociis amissis enatavit in insulam
Aeaeam, ubi Calypso Atlantis filia nympha, quae specie Ulixis capta anno
toto eum retinuit neque a se dimittere voluit, donec Mercurius Iovis iussu
denuntiavit nymphae, ut eum dimitteret. Et ibi facta rate Calypso omnibus
rebus ornatum eum dimisit eamque ratim Neptunus fluctibus disiecit, quod
Cyclopem filium eius lumine privaverat.
Ibi
cum fluctibus iactaretur, Leucothoe, quam nos Matrem Matutam dicimus, quae
in mari exigit aevum, balteum ei dedit, quo sibi pectus suum vinciret, ne
pessum abiret. Quod cum fecisset, enatavit. Inde in insulam Phaeacum venit
nudusque ex arborum foliis se obruit, qua Nausicaa Alcinoi regis filia
vestem ad flumen lavandam tulit. Ille erepsit e foliis et ab ea petit, ut
sibi opem ferret. Illa misericordia mota pallio eum operuit et ad patrem
suum eum adduxit. Alcinous hospitio liberaliter acceptum donisque
decoratum in patriam Ithacam dimisit.
Ira
Mercurii iterum naufragium fecit. Post vicesimum annum sociis amissis
solus in patriam redit, et cum ab hominibus ignoraretur domumque suam
attigisset, procos, qui Penelopen in coniugium petebant, obsidentes vidit
regiam seque hospitem simulavit. Et Euryclia nutrix ipsius, dum pedes ei
lavat, ex cicatrice Ulixem esse cognovit. Postea procos Minerva adiutrice
cum Telemacho filio et duobus servis interfecit sagittis. |
Higino,
Fábulas |
|
|
|
|
Burla de los dioses paganos
Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi
Romani, (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et in primo
libro adtigi) eosdem habens deos et colens cur a Graecis victum, captum
atque deletum est? "Priamo, inquiunt, sunt reddita Laomedontea paterna
periuria." Ergo verum est, quod Apollo atque Neptunus eidem Laomedonti
mercennariis operibus servierunt? Illis quippe promisisse mercedem
falsumque iuravisse perhibetur.
Miror Apollinem nominatum divinatorem in tanto opificio
laborasse nescientem quod Laomedon fuerat promissa negaturus. Quamquam nec
ipsum Neptunum patruum eius, fratrem Iovis, regem maris, decuit ignarum
esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius posteris Roma
est, cum ante illam urbem conditam idem poeta fuisse dicatur, inducit
magnum aliquid divinantem, quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille
occideretur, cuperet cum vertere ab imo, quod apud Vergilium
confitetur.
Structa suis manibus periurae moenia Troiae. Nescientes
igitur tanti dii, Neptunus et Apollo, Laomedontem sibi negaturum esse
mercedem structores moenium Troianorum gratis et ingratis fuerunt. Videant
ne gravius sit tales deos credere quam diis talibus peierare. Hoc enim nec
ipse Homerus facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos,
Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo periurio ambos
fabula narret offensos.
Si igitur fabulis credunt, erubescant talia colere
numina; si fabulis non credunt, non obtendant Troiana periuria, aut
merentur deos periuria punisse Troiana, amavisse Romana. Unde enim
coniuratio Catilinae in tanta tamque corrupta civitate habuit etiam eorum
grandem copiam, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili
alebat?
Quid enim aliud totiens senatores corrupti in iudiciis,
totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis, quae apud eum
contionibus agebantur, nisi etiam peierando peccabant? Namque
corruptissimis moribus ad hoc mos iurandi servabatur antiquus, non ut ab
sceleribus metu religionis prohiberentur, sed ut periuria quoque
sceleribus ceteris adderentur. |
Agustín, La ciudad
de Dios III 2 |
|
|
|
|
|
|
|
TEXTOS - NOMISMA 2000 - F.
MANZANERO |