|
TEXTOS SOBRE
HISTORIA DE ROMA |
|
|
Volver a
Anversos y
Reversos | |
|
|
|
|1|2|3|4|5|6|
|
|
|
|
|
HASTA LA EXPULSIÓN
DE LOS REYES |
|
|
|
|
Evandro, primer rey del Lacio
Evander, dimissa provincia sua exilio, non sponte,
compulsus venit ad Italiam, et pulsis Aboriginibus tenuit loca, in quibus
nunc Roma est, et modicum oppidum fundavit in monte Palatino, sicut ait
Varro. Nonne Arcades exules confugerunt in Palatinum, duce Evandro? Hic
autem mons Palatinus est dictus, secundum Varronem, a filia Evandri
Pallantia ab Hercule vitiata et postea illic sepulta. |
Servius, ad Verg. Aen.
VIII 51 |
|
|
|
|
Jano concede su hospitalidad a
Saturno
Igitur Iano regnante apud indigenas rudes incultosque
Saturnus regno profugus, cum in Italiam devenisset, benigne exceptus
hospitio est ibique haud procul a Ianiculo arcem suo nominis Saturniam
constituit. |
Inc. auct. Origo gentis
Romanae III |
|
|
|
|
Saturno y Jano, dioses civilizadores
Isque primus agriculturam edocuit ferosque homines et rapto
vivere assuetos ad compositam vitam eduxit (...) Ommissoque Iano, qui
nihil aliud quam ritum colendorum deorum religionesque intulerat, se
Saturno maluit annectere, qui vitam moresque feris etiam tum mentibus
insinuans ad communem utilitatem, ut supra diximus, disciplinam colendi
ruris edocuit. |
Inc. auct. Origo gentis
Romanae III |
|
|
|
|
Jano introduce el uso de la
moneda
Is tum etiam usum signandi aeris ac monetae in formam
incutiendae ostendisse traditur, in quam ab una parte caput eius
imprimeretur, altera navis, qua vectus illo erat. Unde hodieque aleatores
posito nummo opertoque optionem collusoribus ponunt enuntiandi, quid
putent subesse, caput aut navem: quod nunc vulgo corumpentes naviam
dicunt. Aedes quoque sub clivo Capitolino, in qua pecuniam conditam
habebat, aerarium Saturni hodieque dicitur (...) Quo regnante Troianos
refert in Italiam devnisse.
|
Inc. auct. Origo gentis
Romanae III |
|
|
|
|
Llegada de Eneas al Lacio
Aeneas autem post excidium Troiae in eadem Italiam veniens
ab uxoris nomine Lavinium condidit. Ascanius vero relicto Laviniae
novercae suae regno, Albam Longam aedificavit. Alba autem vocata propter
colorem sui; Longa quia longum oppidum est iuxta prolixitatem collis in
quo sita est. Ex hac etiam urbe reges Albanorum appellare coeperunt.
|
Isidoro, Etym., XV 1,
52-55 |
|
|
|
|
Lavinio y Alba
Oppidum quod primum conditum
in Latio stirpis Romanae, Lavinium: nam ibi dii Penates nostri. Hoc a
Latini filia, quae coniuncta Aeneae, Lavinia, appellatum. Hinc post
triginta annos oppidum alterum conditur, Alba; id ab sue alba nominatum.
Haec e navi Aeneae cum fugisset Lavinium, triginta parit porcos; ex hoc
prodigio post Lavinium conditum annis triginta haec urbs facta, propter
colorem suis et loci naturam Alba Longa dicta. Hinc mater Romuli Rhea, ex
hac Romulus, hinc Roma. |
Varrón, De lingua latina V
32 |
|
|
|
|
Amulio usurpa el trono de Alba
Proca,
rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium habuit. Numitori, qui
natu maior erat, regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit, et
ut eum sobole privaret, Rheam Sylviam eius filiam Vestae sacerdotem fecit,
quae tamen Romulum et Remum uno partu edidit. Quo cognito, Amulius ipsam
in vincula coniecit, parvulos alveo impositos abiecit in Tiberim, qui tunc
forte super ripas erat effusus; sed, relabente flumine, eos aqua in sicco
reliquit. |
Lhomond, De viris illustribus
I |
|
|
|
|
Salvamento de Rómulo y Remo
Tenet
fama, cum fluitantem alveum quo expositi erant pueri tenuis in sicco aqua
destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem
vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeo mitem praebuisse
mammas ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit —Faustulo fuisse nomen ferunt—. Ab
eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos.
|
Livio, I 4 |
|
|
|
|
Fecha de la fundación mítica de Roma
Romanum imperium, quo neque
ab exordio ullum fere minus neque incrementis toto orbe amplius humana
potest memoria recordari, a Romulo exordium habet, qui Reae Silviae,
Vestalis virginis, filius et, quantum putatus est, Martis cum Remo fratre
uno partu editus est. Is cum inter pastores latrocinaretur, decem et octo
annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit XI Kal. Maias,
Olympiadis sextae anno tertio, post Troiae excidium, ut qui plurimum
minimumque tradunt, anno trecentesimo nonagesimo quarto.
|
Eutropio, I
1 |
|
|
|
|
Cronología griega de la fundación de
Roma
Sexta
olympiade post duo et viginti annos quam prima constituta fuerat, Romulus,
Martis filius, ultus iniurias avi, Romam urbem Parilibus in Palatio
condidit. A quo tempore ad vos consules anni sunt septingenti octoginta
unus; idactum post Troiam captam annis quadringentis triginta
septem.
Id
gessit Romulus adiutus legionibus Latini avi sui: libenter enim iis, qui
ita prodiderunt, accesserim, cum aliter firmare urbem novam tam
vicinisVeientibus aliisque Etruscis ac Sabinis cum imbelli et pastorali
manu vix potuerit, quamquam eam asylo facto inter duos lucos auxit. Hic
centum homines electos appellatosque patres instar habuit consilii
publici. Hanc originem nomen patriciorum habet. |
V. Patérculo, Historia Romana
I 8 |
|
|
|
|
Varrón, autoridad reconocida
Vt affirmat Varro auctor diligentissimus, Romam condidit
Romulus Marte genitus et Rhea Silvia (...) Romulus (...) auspicato
fundamenta murorum iecit, duodeviginti natus annos undecimo kalendas Maias
hora post secunda ante tertiam plenam: sicut Lucius Tarutius prodidit
mathematicorum nobilissimus Iove in Piscibus, Saturno, Venere, Marte,
Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis. |
Solino, I
18: |
|
|
|
|
Ritual de fundación de una ciudad romana
Oppida condebant in Latio
Etrusco ritu multi, id est iunctis bobus, tauro et vacca interiore, aratro
circumagebant sulcum (hoc faciebant religionis causa die auspicato), ut
fossa et muro essent muniti. Terram unde exculpserant, fossam vocabant et
introrsum iactam murum. Post ea qui fiebat orbis, urbis principium; qui
quod erat post murum, postmoerium dictum, eo usque auspicia urbana
finiuntur.
Cippi pomeri stant et circum
Ariciam et circum Romam. Quare et oppida quae prius erant circumducta
aratro ab orbe et urvo urbes; et, ideo coloniae nostrae omnes in litteris
antiquis scribuntur urbes, quod item conditae ut Roma; et ideo coloniae et
urbes conduntur, quod intra pomerium ponuntur. |
Varrón, De lingua latina V
32 |
|
|
|
|
Reinado de Rómulo
Condita civitate, quam ex
nomine suo Romam vocavit, haec fere egit. Multitudinem finitimorum in
civitatem recepit, centum ex senioribus legit, quorum consilio omnia
ageret, quos senatores nominavit propter senectutem. Tum, cum uxores ipse
et populus suus non haberent, invitavit ad spectaculum ludorum vicinas
urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit.
Commotis bellis propter
raptarum iniuriam Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos,
Fidenates, Veientes. Haec omnia oppida urbem cingunt. Et cum orta subito
tempestate non comparuisset, anno regni tricesimo septimo ad deos
transisse creditus est et consecratus. Deinde Romae per quinos dies
senatores imperaverunt et his regnantibus annus unus completus est.
|
Eutropio, I
2 |
|
|
|
|
El rapto de las Sabinas
Ubi
spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex
composito orta vis signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines
discurrit. Magna pars forte in quem quaeque inciderat raptae: quasdam
forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines quibus
datum negotium erat domos deferebant. Unam longe ante alias specie ac
pulchritudine insignem a globo Thalassi cuiusdam raptam ferunt multisque
sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis violaret Thalassio
ferri clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam. |
T. Livio, I 9 |
|
|
|
|
La vestal Tarpeya
Tarpeium
nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum
fabor et antiqui limina capta
Iovis.
lucus erat felix hederoso
conditus antro,
multaque nativis obstrepit
arbor aquis,
Silvani ramosa domus, quo
dulcis ab aestu
fistula poturas ire iubebat
ovis.
hunc Tatius fontem vallo
praecingit acerno,
fidaque suggesta castra
coronat humo.
quid tum Roma fuit, tubicen
vicina Curetis
cum
quateret lento murmure saxa Iovis?
atque ubi nunc terris
dicuntur iura subactis,
stabant Romano pila Sabina
Foro.
murus erant montes: ubi nunc
est curia saepta,
bellicus ex illo fonte
bibebat equus.
hinc
Tarpeia deae fontem libavit: at illi
urgebat
medium fictilis urna caput.
et
satis una malae potuit mors esse puellae,
quae
voluit flammas fallere, Vesta, tuas?
vidit
harenosis Tatium proludere campis
pictaque per flavas arma
levare iubas:
obstipuit regis facie et
regalibus armis,
interque oblitas excidit urna
manus.
saepe illa immeritae causata
est omina lunae,
et
sibi tingendas dixit in amne comas:
saepe tulit blandis argentea
lilia Nymphis,
Romula ne faciem laederet
hasta Tati.
dumque subit primo Capitolia
nubila fumo,
rettulit
hirsutis bracchia secta rubis,
et sua Tarpeia residens ita
flevit ab arce
vulnera, vicino non patienda
Iovi:
"ignes castrorum et Tatiae
praetoria turmae
et formosa oculis arma Sabina
meis,
utinam ad vestros sedeam
captiva Penatis,
dum captiva mei conspicer ora
Tati! |
Propercio, Elegías IV
1-34 |
|
|
|
|
La roca Tarpeya
Ubi nunc est Roma,
Septimontium nominatum ab tot montibus quos postea urbs muris
comprehendit; e quis Capitolinum dictum, quod hic, cum fundamenta
foderentur aedis Iovis, caput humanum dicitur inventum. Hic mons ante
Tarpeius dictus a virgine Vestale Tarpeia, quae ibi ab Sabinis necata
armis et sepulta: cuius nominis monimentum relictum, quod etiam nunc eius
rupes Tarpeium appellatur saxum. |
Varrón, De lingua latina V
7 |
|
|
|
|
Reinado de Numa Pompilio
Postea Numa Pompilius rex
creatus est, qui bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati quam
Romulus profuit. Nam et leges Romanis moresque constituit, qui
consuetudine proeliorum iam latrones ac semibarbari putabantur, et annum
descripsit in decem menses prius sine aliqua supputatione confusum, et
infinita Romae sacra ac templa constituit. Morbo decessit quadragesimo et
tertio imperii anno. |
Eutropio, I 3 |
|
|
|
|
Reinado de Tulo Hostilio
Huic successit Tullus
Hostilius. Hic bella reparavit, Albanos vicit, qui ab urbe Roma duodecimo
miliario sunt, Veientes et Fidenates, quorum alii sexto miliario absunt ab
urbe Roma, alii octavo decimo, bello superavit, urbem ampliavit, adiecto
Caelio monte. Cum triginta et duos annos regnasset, fulmine ictus cum domo
sua arsit. |
Eutropio, I 3 |
|
|
|
|
Los Horacios y los Curiacios
Excipit
Pompilium Numam Tullus Hostilius, cui in honorem virtutis regnum ultro
datum. Hic omnem militarem disciplinam artemque bellandi condidit. Itaque
mirum in modum exercita iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu
principem populum. Sed cum pari robore frequentibus proeliis utrique
comminuerentur, misso in compendium bello, Horatiis Curiatiisque,
trigeminis hinc atque inde fratribus, utriusque populi fata permissa sunt.
Anceps et pulchra contentio exituque ipso mirabilis. Tribus quippe illinc
volneratis, hinc duobus occisis, qui supererat Horatius addito ad virtutem
dolo, ut distraheret hostem, simulat fugam singulosque, prout sequi
poterant, adortus exsuperat. |
Floro I
3 |
|
|
|
|
Reinado de Anco Marcio
Post hunc Ancus Marcius,
Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit,
Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, apud ostium Tiberis
civitatem supra mare sexto decimo miliario ab urbe Roma condidit. Vicesimo
et quarto anno imperii morbo periit. |
Eutropio, I 5 |
|
|
|
|
Reinado de Tarquinio Prisco
Deinde regnum Priscus
Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicavit, circum Romae
aedificavit, ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam permanent.
Vicit idem etiam Sabinos et non parum agrorum sublatum isdem urbis Romae
territorio iunxit, primusque triumphans urbem intravit. Muros fecit et
cloacas, Capitolium inchoavit. Tricesimo octavo imperii anno per Anci
filios occisus est, regis eius, cui ipse successerat. |
Eutropio, I
6 |
|
|
|
|
Reinado de Servio Tulio
Post
hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva
tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subegit, montes tres, Quirinalem,
Viminalem, Esquilinum, urbi adiunxit, fossas circum murum duxit. Primus
omnium censum ordinavit, qui adhuc per orbem terrarum incognitus erat. Sub
eo Roma omnibus in censum delatis habuit capita LXXXIII milia civium
Romanorum cum his, qui in agris erant. Occisus est scelere generi sui
Tarquinii Superbi, filii eius regis, cui ipse successerat, et filiae, quam
Tarquinius habebat uxorem. |
Eutropio, I
7 |
|
|
|
|
Servio organiza el ejército
Ex
iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta
confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum; prima classis omnes
appellati; seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuvenes ut foris
bella gererent. Arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex
aere, haec ut tegumenta corporis essent; tela in hostem hastaque et
gladius. |
T. Livio, I
43 |
|
|
|
|
Reinado de Tarquinio el Soberbio
y fin de la monarquía
L. Tarquinius Superbus,
septimus atque ultimus regum, Volscos, quae gens ad Campaniam euntibus non
longe ab urbe est, vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit,
cum Tuscis pacem fecit et templum Iovis in Capitolio aedificavit. Postea
Ardeam oppugnans, in octavo decimo miliario ab urbe Roma positam
civitatem, imperium perdidit. Nam cum filius eius, et ipse Tarquinius
iunior, nobilissimam feminam Lucretiam eandemque pudicissimam, Collatini
uxorem, stuprasset eaque de iniuria marito et patri et amicis questa
fuisset, in omnium conspectu se occidit. Propter quam causam Brutus,
parens et ipse Tarquinii, populum concitavit et Tarquinio ademit
imperium. |
Eutropio, I 8 |
|
|
|
|
Historia sobre los libros Sibilinos y sobre el rey
Tarquinio el Soberbio
I. In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis
haec prodita est: II. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium
Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicebat divina
oracula; eos velle venundare. III. Tarquinius pretium percontatus est.
Mulier nimium atque inmensum poposcit. IV. Rex, quasi anus aetate
desiperet, derisit. V. Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris
libros ex novem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet,
regem interrogavit. VI. Sed enim Tarquinius id multo risit magis
dixitque anum iam procul dubio delirare. VII. Mulier ibidem statim tres
alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tres reliquos
eodem illo pretio emat. VIII. Tarquinius ore iam serio atque attentiore
animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam
intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod
erat petitum pro omnibus. IX. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio
digressam postea nusquam loci visam constitit. X. Libri tres in
sacrarium conditi "Sibyllini" appellati; XI. Ad eos quasi ad oraculum
quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt. |
A. Gelio, Noches Áticas II
19 |
|
|
|
|
|
|
|
|
|
| TEXTOS -
NOMISMA 2000 - F.
MANZANERO |