SEGUNDO DE BACHILLERATO
 (Fragmentos de las OBRAS de Salustio)

FRAGMENTOS SIN VOCABULARIO)

Salustio comenta la degradación de la juventud de su época.


Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rempublicam  latus sum,  ibique mihi multa adversa fuere.  Nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia, largitio, avaritia vigebant. Quae, tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla  aetas ambitione corrupta tenebatur.

Catilina selecciona y prepara con argucias a los conjurados.


Igitur circiter Kalendas Iunias, L. Caesare et C. Figulo consulibus, primo singulos appellare, hortari alios, alios temptare; opes suas, imparatam rem publicam, magna praemia coniurationis docere.
Ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnes convocat, quibus maxima necessitudo et plurimum audaciae inerat.

(SALUSTIO: "Coniuratio Catilinae" XVII ).

 Acciones de Jugurta y Aderbal enfrentados en Cirta.


Iugurtha, ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris exstruit easque praesidiis firmat:... prorsus intus cuncta parare.  Adherbal, ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem infestum, auxili spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non posse, ex eis qui una Cirtam profugerant duos maxume impigros delegit; eos multa pollicendo...confirmat uti per hostium munitiones noctu ad proxumum mare, dein Romam pergerent.

Jugurta, al no poder asaltar la ciudad de Cirta, prepara su asedio.


Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque propter loci naturam Cirtam expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turris exstruit easque praesidiis firmat; praeterea dies noctisque aut per vim aut dolis temptare; defensoribus moenium praemia modo, modo formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem adrigere: prorsus intentus cuncta parare.

Repercusión del nombramiento de nuevos cónsules


Igitur comitiis habitis, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius; quod factum primo populares coniurationis concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies plura agitare, arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium quemdam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi. Ea tempestate plurimos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot.

(SALUSTIO: "Coniuratio Catilinae", XXIV)

Causas de la enemistad de Quinto Cátulo y Cayo Pisón con César


Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque precibus neque gratia neque pretio Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut alienum indicem C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo graves inimicitias exercebant: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maximis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat.

(SALUSTIO: "Coniuratio Catilinae", XLIX)

PROGRAMACIÓN DE LATÍN (segundo de bachillerato)

I.E.S. “Fuente de la Peña” de Jaén (Jaime Morente Heredia)