SEGUNDO DE BACHILLERATO
 (Fragmentos de la OBRA de César)

FRAGMENTOS DE LA OBRA "De Bello Gallico"  (preparando la selectividad)

II. Proyectos de Orgetórix.-

Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is, M. Messala M. Pisone consulibus, regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit: altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque foritudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

II. Los Helvecios deciden salir de su país.-

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt: in tertium annum profectionem lege confirmant.

César derrota a los Germanos

Ita proelium restitutum est atque omnes hostes terga verterunt neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter quinque pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut, lintribus inventis, sibi salutem reppererunt; in his fuit Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos omnes equitatu consecuti nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum duxerat, altera Norica, regis Voccionis soror, quam in Gallia (in matrimonium) duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta est. Valerius Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in ipsum Caesarem, hostes equitatu persequentem, incidit. Quae quidem res Caesari non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum e manibus hostium sibi restitutum videbat…

Confusión en la información

Prima luce, cum summus mons a Tito Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset, neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset, Considius equo admisso ad eum accurrit; dicit montem quem a Labieno occupari voluerit ab hostibus teneri; id se a gallicis armis atque insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne proelium committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratores Caesar cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra movisse et Considium, timore perterritum, quod non vidisset pro viso sibi renuntiasse. Eo die quo consuerat intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum castris castra ponit.

 "BELLUM GALLICUM", LIBER PRIMUS (Cap. XXII)

César y los Helvecios toman posiciones

Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem subducit equitatumque, qui sustineret hostium impetum, misit. Ipse interim in colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum, ita uti supra se in summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et omnia auxilia conlocaret ac totum montem hominibus compleret; interea sarcinas in unum locum conferri et eum ab his qui in superiore acie constiterant muniri iussit. Helvetii, cum omnibus suis carris secuti, impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi, confertissima acie, reiecto nostro  equitatu, phalange facta, sub primam nostram aciem succeserunt. 

 "BELLUM GALLICUM, LIBER PRIMUS (Cap. XXIV).

Relación de galos

In castris Helvetiorum tabulae repertae sunt litteris graecis confectae et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat, qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item separatim pueri, senes mulieresque. Quarum omnium rerum summa erat capitum Helvetiorum milia CCLXIII, Tulingorum milia XXXVI, Latobicorum XIV, Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent, ad milia nonaginta duo. Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt, censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium C et X.

 "BELLUM GALLICUM", LIBER PRIMUS (Cap. XXIX).

Final de la campaña militar

Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos senserunt, insecuti, magnum ex iis numerum occiderunt. Caesar, una aestate duobus maximis bellis confectis, maturius paulo quam tempus anni postulabat in hiberna, in Sequanos, exercitum deduxit: hibernis Labienum praeposuit; ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.

 "BELLUM GALLICUM", LIBER PRIMUS (Cap. LIV).

(Departamento de Latín)

I.E.S. “Fuente de la Peña” de Jaén (Jaime Morente Heredia)