|
PRIMERO
DE BACHILLERATO
(Frases por declinaciones: 1ª y 2ª / 3ª / 4ª y 5ª)
|
|
FRASES
(análisis morfosintáctico y traducción))
|
|
DECLINACIONES 1ª Y
2ª
|
|
1.-
Discordiae sunt familiis causa miseriarum.
2.- Musae poetis famam et gloriam dant.
3.- Multae fuerunt Romae, Athenis, Syracusis
statuae deorum.
4.-
Vel in parca et rustica casa vel in splendida regia incerta est
hominum vita.
5.- Non pecunia, sed sapientia domina et regina vitae est.
6.- Amemus patriam, servemus iustitiam, iniustitiam vitemus.
7.- Historia vita memoriae, magistra vitae est (Cic.).
8.- Divitiarum et formae gloria fluxa est
(Sal.).
9.- In
fuga foeda mors est, in victoria gloriosa (Cic.).
10.-Medicina quondam paucarum fuit scientia
herbarum (Plin.V.).
11.-Ibi semper est victoria, ubi concordia est (Publ. Syr.).
12.-Apud
Romanos patres familias in liberos vitae necisque habebant
potestatem.
13.-Maiores nostri a deis deabusque mundum administrari
putabant.
14.-In horto multae mali, piri (perales), cerasi (cerezos)
erant; mala, pira, cerasa pueris grata sunt.
15.-Canes soli sua nomina recognoscunt; dominos suos
diligunt; dominorum tecta defendunt; pro dominis suis se morti
obiciunt, voluntarie cum domino ad praedam currunt; corpus
domini sui etiam mortuum non relinquunt (S. Isidoro).
16.-Animus sacer et aeternus est (Sén.).
17.- Verba volant, scripta manent.
18.-
Bella populis exitii causa sunt.
19.-Parva saepe scintilla magnum excitavit incendium
(Q.Curcio).
20.-Omnia deum (=deorum) immortalium numini parent.
21.-Romae non uni Deo, sed multis deis deabusque Romani
pulchra templa
aedificabant; templa auro et argento ornabant atque deis
deabusque magna dona offerebant; in templis magna pulchraque
simulacra deorum erant.
|
|
|
|
DECLINACIÓN 3ª
|
|
1.- Gutta cavat lapidem.
2.-Sunt altae stirpes stultitiae
(Cic.).
3.- Radix omnium malorum avaritia
est (S. Pablo).
4.- Mens et animus et consilia civitatis posita sunt in
legibus.
5.- Fortitudo est dolorum laborumque contemptio (Cic.).
6.- Ut hominis decus est ingenium, sic ingenii lumen est
eloquentia (Cic.).
7.- Vulpes (zorra) pilum (pelo) mutat, non mores (Sén.).
8.- Amaritudo fellis a mellis suavitate distat.
9.- Terra mare et mare terras terminat (delimitar) (Lucr.).
10.-Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat.
11.-Omnis ars naturae imitatio est (Sén.).
12.-Consuetudo magna vis est (Cic.).
13.-Veteres populi boves Iovi immolabant.
14.-"Fauces" sunt aditus angustorum locorum inter
arduos montes.
15.-Te... rugae (arruga) turpant (afear) et capitis nives
(Hor.).
16.-Iustitia est omnium domina et regina virtutum (Cic.).
17.-Agilia sunt membra cursoribus (Sén.).
18.-Lex est civilis societatis vinculum (Cic.).
19.-Pallida (que hace palidecer, espantosa) mors aequo
pulsat pede pauperum tabernas regumque turres (Hor.).
20.-Ignis aurum probat, miseria
fortes viros (Sén.).
21.-Est vita misero longa, felici brevis (Publ. Syr.).
22.-Certa amittimus, cum (mientras) incerta petimus (Pl.).
23.-Voluptas malorum mater est omnium.
24.-Nulla lex satis commoda omnibus est (Liv.).
25.-Fortes fortuna adiuvat (Ter.).
26.-Sapiens est dives, liber, honoratus (Hor.).
27.-Ficta omnia, tamquam flosculi (florecilla), decidunt, nec
simulatum quicquam potest esse diuturnum (Cic.).
|
|
|
|
DECLINACINES 4ª Y 5ª
|
|
1.- Quinque sunt hominum sensus: gustus, tactus,
odoratus, visus, auditus (Aulo Gelio).
2.- Ratio imperat sensibus (Sén.).
3.- Astrorum ortus, obitus (muerte) cursusque cognovimus
(Cic.).
4.- Solis cursus lunaeque meatus (movimiento) expediam
(Lucr.).
5.- Bellorum civilium exitus est
aut omnium interitus aut victoris dominatus (tiranía).
6.- Quidquid (todo lo que) domi est vile est (Sén.).
7.- Equites nostri cum hostium equitatu proelium commiserunt
(C.)
8.- Post eventum vani sunt questus.
9.- Iussu consulis equitatus cornua legionis firmavit.
10.-Impetus peditatus nostri hostes non sustinebunt.
11.-Doctrina est fructus dulcis radicis amarae (Dión Cat.).
12.-Omnium rerum principia parva sunt (Cic.).
13.-In rebus secundis vive
beatus (Hor.).
14.-Rem certam, non rerum speciem requirimus, nam rerum
species saepe fallaces sunt (adaptación de Sén.).
15.-Quae potest spes esse in ea republica, in qua nullae
leges sunt?.
16.-Res publica est res populi.
17.-Nobis est inopia domi, foris aes alienum (deudas),
mala res, spes multo asperior (Sal.).
18.-Homo sine re, sine fide, sine
spe Catilina erat.
19.-Dux aciem instruxit./ 20.-Puella facie
egregia ad me venit.
21.-Annus est longa series dierum
et noctium.
22.-Dierum noctiumque spatia varia sunt. Aestatis dies
sunt longi, noctes breves; hieme autem dies breves sunt, noctes
longae. Diei noctisque tempora a meridie et a media nocte incipiunt.
Dies in horas, noctes in vigilias Romani describebant; Galli autem
diem ab occasu solis, Persae ab ortu inchoabant.
|
|
PROGRAMACIÓN
DE LATÍN (niveles mínimos)
I.E.S.
“Fuente de la Peña” de Jaén (Jaime Morente Heredia)
|