15 TEXTOS VARIADOS DE NIVEL MEDIO
Texto 1:
Hamilcar, postquam mare transiit in Hispaniamque venit, magnas res secunda gessit fortuna; maximas bellicosissimasque gentes subegit; equis, armis, viris, pecunia totam locupletavit Africam. Hic, cum in Italiam bellum inferre meditaretur, nono anno postquam in Hispaniam venerat, in proelio pugnans adversus Vettones occisus est.
![]()
Texto 2:
"Ride si sapis, o puella, ride",
Paelignus, puto, dixerat poeta.
Sed non dixerat omnibus puellis,
verum ut dixerit omnibus puellis,
non dixit tibi: tu puella non es,
et tres sunt tibi, Maximina, dentes...
Quare si speculo mihique credis,
debes...timere risum.
![]()
Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur: Solem, Vulcanum et Lunam; reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit; a parvis labori ac duritiae student. Intra annum vicesimum feminae notitiam in turpissimis habent rebus.
![]()
Accepi
ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis prope delevi;
conficior enim maerore, mea Terentia, nec me meae miseriae magis excruciant quam
tuae vestraeque; ego autem hoc miserior
sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas
communis est, sed culpa mea propria est. Hoc miserius, turpius, indignius nobis
nihil fuit.
![]()
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum severiorum
omnes unius aestimemus assis...
Da mihi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
Dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa...
![]()
Rex
Persarum, Harpagi verbis offensus, qui ut parcius biberet monebat,
liberos illi epulandos apposuit et subinde quaesiit an placeret conditura.
Deinde, ut illum satis plenum vidit, adferri
![]()
Cum enim de inmortalitate animorum
disputavisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone
quem ad modum sepeliri vellet, "Multam vero, inquit, operam, amici, frustra
consumpsi. Critoni enim nostro non persuasi me hinc
avolaturum esse neque mei quicquam relicturum esse. Verum
tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nactus eris, ut tibi videbitur,
sepelito. Sed, mihi crede, nemo vestrum me,
cum hinc excessero, consequetur.
![]()
Difficile est longum subito deponere amorem...
O dei, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque mihi...
Ipse valere opto et taetrum hoc deponere morbum.
![]()
Scipio
exercitum ad Carthaginem admovit, eamque oppugnare coepit; quae urbs, quamquam
summa vi defendebatur, tandem expugnata est. Rebus
desperatis, dux ipse Hasdrubal, inscia uxore, ad genua Scipionis
supplex procubuit. Cum vero eius uxor se a viro relictam
esse vidisset, duobus liberis dextra laevaque
![]()
Tarentinis, quos Romani urgebant, auxilio venit Pyrrhus, rex Epirotarum. Contra Pyrrhum missus est consul Valerius Laevinus. Mox, commissa pugna, cum iam hostes pedem referrent, rex elephantos in Romanorum agmen agi iussit; tumque mutata est proelii fortuna. Romanos vastorum corporum moles terribilisque superstantium armatorum species turbavit. Equi etiam, ad conspectum et odorem belvarum exterriti, sessores excutiebant aut secum in fugam abripiebant. Nox proelio finem fecit. Pyrrho obviam venit Laevinus cum novo exercitu. Quo viso, rex ait sibi eandem fortunam adversus Romanos esse quam Herculi adversus hydram, cui tot capita renascebantur quot praecisa erant.
![]()
Socrates
suasisse fertur discipulis suis crebro semet in speculo contemplarentur, ut, qui
eorum formosus esset, curaret ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret,
et, qui vero minus se comendabilem forma putaret, sedulo operam daret ut
virtutis laude turpitudinem tegeret. Adeo vir omnium sapientissimus speculo
etiam ad disciplinam morum utebatur.
![]()
Gallia est omnis divisa in partes
tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua
Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se
differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana
dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae. Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere
cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent,
aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
![]()
CANIS PER FLUVIUM CARNEM FERENS
(Avidum sua saepe deludit
aviditas)
Amittit merito proprium, qui
alienum adpetit.
Canis per flumen
carnem cum ferret natans,
lympharum in
speculo vidit simulacrum suum,
aliamque praedam
ab alio cane ferri putans
eripere voluit;
verum decepta aviditas
et, quem tenebat
ore, dimisit cibum
nec
quem petebat adeo potuit tangere.
Texto 14:
LUPUS ET AGNUS
(Malefacere qui
vult, nusquam non causam invenit)
Ad rivum eundem lupus et agnus venerant
siti compulsi;
superior stabat lupus
longeque inferior
agnus. Tunc fauce inproba
latro incitatus
iurgii causam intulit.
«Cur», inquit,
«turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?»
Laniger contra timens:
«Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad
meos haustus liquor.»
Repulsus ille
veritatis viribus:
«Ante hoc sex
menses male», ait, «dixisti mihi.»
Respondit agnus:
«Equidem natus non eram.»
«Pater hercle
tuus», ille inquit, «male dixit mihi;»
atque ita correptum
lacerat iniusta nece.
Haec propter illos
scripta est homines fabula,
qui fictis causis innocentes opprimunt.
![]()
Texto 15:
Caesar proelii committendi signum dedit. Atque in alteram partem, item cohortandi causa, profectus, pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque tegumenta detrahendra tempus defuerit.